CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4410     View  [Back]
Compositio inter ecclesiam Burgensesque Cluniacenses, ex una parte, et dominam de Brancione ejusque filios et homines, ex altera.
Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit, quod cum inter Cluniacensem ecclesiam et ejusdem ville burgenses, ex una parte, et dominam de Brantione et filios ejus atque homines suos et coadjutores, ex altera parte, dissensio orta fuisset, reformata tandem pace inter eosdem, mediantibus venerabili episcopo Cabilonensi R[oberto] et nobili domina B[eatrice], comitissa Cabilonensi, ne successione temporis res ipsa a memoria hominum laberetur, de voluntate utriusque partis processit, ut modus pacis presenti pagina notaretur. Contigit itaque quod burgenses Cluniacenses propter injurias multas et immensas a filiis prefate domine et hominibus suis atque coadjutoribus ecclesie Cluniacensi et membris ejus atque burgensibus irrogatas, ad castrum de Brancione, et ad castrum de Nantum, et ad villam de Chassangiaco, armata manu et valida descenderent, in quibus quidem locis et sibi adjacentibus mala plurima perpetrarunt; de dampnis igitur utriusque partis fuit compositum tali modo: In primis domina de Brantione ad pacem super hiis veniens cum ecclesia Cluniacensi et burgensibus ceterisque membris ejusdem ecclesie in propria persona juravit in manu domini R[oberti] Cabilonensis pacem a se et suis omnibus erga eandem ecclesiam et omnes suos inviolabiliter observandam; juravit etiam quod ab omnibus illis, qui ex parte sua in ea guerra dampnum sustinuerant, erga eosdem firmam pacem faceret observari. Hoc idem juraverunt tactis sacrosanctis Bernardus Grossus et Guillelmus Grossus, filii ejusdem domine; juravit etiam illud idem et eodem modo Guido de Senitiaco pro se et omnibus suis; Seguinus de Brancione pro se filioque suo Hugone, et pro omnibus suis, excepto Oulardo, canonico. Qui tamen Oulardus, si pacem jurare et servare voluerit, sicut et alii erit in pace. Sin autem ipse eandem pacem jurare, ut prædiximus, et servare noluerit, nullum habebit reditum in terra domine Brancionis vel comitisse, dum constaret eum forefecisse ecclesie Cluniacensi seu ville vel membris ecclesie; et si forefaceret et forefactum reduceret in terra predicte domine Brancionis vel comitisse, tenerentur ipsi erga quos rediret emendare forefactum. Stephanus de Nantum pro se et omnibus suis; Jocerandus de Sala pro se et omnibus suis; Jacobet de Luiniaco pro se et omnibus suis. Dominus vero Ulricus de Baugiaco, maritus domine de Brancione, hanc pacem approbavit et concessit pro se et omnibus suis, atque pro ea inviolabiliter observanda, litteras sigillo suo roboratas ecclesie contulit Cluniaci. Ecclesia quoque Cluniacensis, ex parte sua et suorum, ad pacem super eisdem venit cum sepedicta domina et cum suis, et de communi consilie ecclesie et ville juraverunt duo burgenses Cluniacenses hanc pacem ab omnibus suis esse firmiter observandam. In hujus etiam pacis reformatione quicquid inveniri potuit ex hiis que capta fuerant ab utraque partium, in hominibus videlicet, equitaturis et armaturis, fuit in integrum restitutum. Sciendum insuper quod domina Beatrix, comitissa Cabilonensis, mandato et petitione domine de Brantione et omnium suorum, ecclesie Cluniacensi et burgensibus fidejussione se obligavit, quod si quis ex parte domine de Brancione vel suorum pacis hujus institutionibus obviaret, ipsa domina comitissa dampnum illatum ecclesie Cluniacensi vel suis in integrum resarciret; a quo si forte resilire niteretur, promiserunt et concesserunt, ad instantiam ejusdem comitisse, dominus R[ainaldus], archiepiscopus Lugdunensis, qui litteras suas testimoniales de hoc facto ecclesie Cluniacensi contulit, et dominus R[obertus], episcopus Cabilonensis, quod personam ipsius comitisse et totam terram ejus tamdiu sub interdicto ponerent et tenerent, quousquead illatis dampnis ecclesie Cluniacensi et ville esset plenarie satisfactum. Preterea ipsa comitissa, si quid juris vel querele respectu hujus dicte guerre habebat erga ecclesiam Cluniacensem aut burgenses, pacificata penitus sub prelibata interdicti conditione, voluntate propria condonavit. Ut igitur pacis hujus compositio robur perpetuum obtineat, dominus episcopus Cabilonensis et ipsa domina comitissa presentem paginam sigilli sui testimonio roborarunt.
(Au dos:) Carta de dispositione pacis inter dominam de Brantione et ecclesiam et burgenses Cluniacenses.
(Les sceaux sont perdus)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung