CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4411     View  [Back]
Litteræ Odonis, ducis Burgundiæ, ad archiepiscopum Lugdunensem, etc., quibus mandat se monasterio Cluniacensi assignavisse quatuor denarios in pedagio Belnensi.
Venerabilibus dominis et amicis R[ainaldo], Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo, Æduensi et Lingonensi eadem gratia episcopis, Odo dux Burgundiæ, salutem et paratam ad obsequia voluntatem. Cum olim pro damnis et injuriis, de quibus ab abbate Cluniacensi impetebar, inter me et ipsum talis compositio intervenisset, quod singulis annis usque ad quinquennium, in festo beati Remigii, C libras, quarum medietas est Pruvinensis monetæ et altera Divionensis, et insuper C libras Divionenses pro hominibus Floriaci, quos eidem promiseram me daturum Cluniacensi ecclesiæ vel mandato ejus, sine difficultate persolverem, me propter multas necessitates quas sæpe sustineo, solutiones non faciente, sicut convenerat, ne diutius petitionem boni viri prædicti Cluniacensis abbatis eludere viderer, in pedagio Belnensi quatuor ei denarios assignavi, ab ipso vel mandato ejus eo usque pacifice percipiendos in ipso pedagio, quousque ducentas quinquaginta libras Pruvinenses et trecentas quinquaginta libras Divionenses in ea valencia, in qua modo sunt, receperit. Quod autem assignationem istam usque ad perfectam solutionem supradictæ totalis summæ pecuniæ in pace teneat a Dominica infra octabas hujus instantis Ascensionis Dominicæ, et quod nulla ei molestia vel injuria fiat a me vel ab aliquo omnino homine, ego in mea fide firmiter creantavi et Mathæus de Troes et Johannes de Roses et Nicolaus, præpositus Argiliaci, tactis sacrosanctis evangeliis, juraverunt; qui etiam ex suo juramento infra quadraginta dies, postquam ab abbate Cluniacensi vel mandato ejus submoniti fuerint, tenebunt ostagium Cluniaci, donec unusquisque eorum satisfecisset abbati de tertia parte residui debiti quod non esset receptum in pedagio, si contra hoc creantum meum de pace servanda in perceptione quatuor denariorum usque ad perfectam solutionem ab aliquo veniretur. Ad majorem etiam hujus conventionis firmitatem, vos quanta possum attentione rogo, et postulo, ut si prædicta non servarem, infra quindecim dies a submonitione Cluniacensis abbatis, unusquisque vestrum in sua diocesi super me et terram meam excommunicationis et interdicti sententiam, non obstante aliquo privilegio, ferat, et de hoc litteras vestras patentes abbati prædicto concedatis. Hanc autem cartam sigilli mei impressione roboravi. Actum Belnæ, anno gratiæ M. CC. IIII, octavo kal. maii. Præterea sub hiis eisdem conventionibus percipiet prædictus abbas viginti quatuor libras Divionenses in pedagio memorato, quæ ultimo persolventur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung