CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4415     View  [Back]
Litteræ Innocentii papæ III, quibus confirmat sententiam a Lugdunensi archiepiscopo latam, contra episcopum Gebennensem super institutione capellanorum.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, sententiam quam venerabilis frater noster Lugdunensis archiepiscopus et cumjudices ejus ex delegatione nostra tulerunt de causa que inter vos, ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum Gebennensem episcopum, ex altera, super institutione ac presentatione capellanorum in quibusdam capellis, quas monasteria vestra in episcopatu possident Gebennensi, sicut est justa, nec legitime appellationis remedio sublevata, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, idibus januarii, pontificatus nostri anno septimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung