CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4420     View  [Back]
Charta qua Odo, dux Burgundiæ, notum facit Elisabetham, quondam uxorem Regnaudi, vigerii Eduensis, resignavisse ecclesiis Cluniacensi et Magobrensi gageriam de Manlie.
Ego Odo, dux Burgundie, notum facio universis presentibus et futuris, quod Elizabeth, quondam uxor Regnaudi, vigerii Eduensis, pro remedio anime sue et dicti mariti sui et antecessorum suorum, resignavit et quitavit in presentia mea ecclesie Cluniacensi et Magobrii gageriam de Manlie, quam eadem Elisabet habebat in vadio pro quinquaginta marchis argenti et clausura ejusdem ville; et quia hoc eidem domine facere licebat, sicut in autentico facto de partitione sui et filiorum suorum plenius continetur, scilicet et quod de parte sua gageriarum libere dispensare poterat, ego Odo, dux Burgundie, predictum donum dictis ecclesiis Cluniacensi et Magobrii ad preces predicte Elizabeth garantizabo et manutenebo. Quod ut ratum habeatur, presens scriptum sigillo meo confirmavi. Actum est hoc anno incarnati Verbi Mo CCo quinto, mense septembri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung