CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4422     View  [Back]
Charta episcoporum Eduensis, Cabiloneesis Cabilonensis et Matisconensis qua confirmant pacem factam inter ecclesiam Cluniacensem et comitissam Cabilonensem de Paredo.
Ego G., Eduensis, ego Robertus Cabilonensis, et ego Poncius, Mastisconensis episcopi, universis notum facimus, quod ad preces quas per litteras suas patentes nobis fecerunt dilecti nostri abbas et conventus Cluniacensis et illustris comitissa Cabilonensis, presenti scripture in qua modus pacis continetur de querelis et controversia que vertebatur inter jam dictos abbatem et ecclesias de Cluniaco et de Paredo, ex una parte, et comitissam, ex alia, apposuimus sigilla nostra, ne processu temporis labatur a memoria, quod pro bono pacis ab utraque parte noscitur esse factum. Est autem hec forma pacis et verba que in carta comitisse continentur: «Notum, etc.».
(Au dos:) Carta et compositio pacis facte inter ecclesiam Cluniacensem et comitissam Cabilonensem de Paredo, per manus G. Eduensis, B. Cabilonensis et P. Matisconensis episcoporum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung