CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4426     View  [Back]
Charta Hervei, comitis Nivernensis, ejusque uxoris Mathildis, de libertate ecclesiæ Sancti Stephani Nivernensis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Herveus, comes Nivernis, et ego Matildis, comitissa, uxor ejusdem comitis, et neptis Guidonis, comitis, notum facimus omnibus fidelibus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Certum admodum est et notum, quod illustris Willelmus, comes Nivernis, ecclesiam Beati Stephani, prothomartiris, in suburbio Nivernensis sitam, diligenter reedificavit et ordini monastico atque Cluniacensi ecclesie optulit; dedit eciam burgum quod justa eandem ecclesiam est situm, ab omni exactione et consuetudine liberum, ita quod homines illius burgi nec comiti nec alicui successorum suorum servire tenerentur, nisi tantum monachis Sancti Stephani. Dedit eciam eis liberum ingressum et egressum et facultatem vendendi et emendi et res suas libere distribuendi per totam terram suam sine aliquo impedimento. Unde quia non solum qui plantaverint, sed eciam qui super edificaverint, mercedem a Domino accipient, nos divini amoris intuitu et pro salute animarum nostrarum et omnium tam predecessorum quam successorum nostrorum, necnon pro rogatu domini Nivernis G[uillelmi] episcopi, et Hugonis, abbatis Cluniacensis, eandem libertatem, quam predictus comes Willelmus prefate ecclesie et burgo dedit, nos concedimus et confirmamus atque sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Remittimus eciam tria milia solidorum, quos Guido, comes Niverne[n]sis, a burgensibus prefati monasterii, si quando caperetur et redimeretur, pro redempcione sua, ex tenore cujusdam cartule sue quam eidem ecclesie fecerat solebat exigere; excipientes tamen quod si filiam nostram nuptui tradiderimus, vel si ego comes civitatem sanctam Jherusalem adiero, tria milia solidorum a burgensibus ejusdem burgi per manus prioris accipere debeo Nivernensis monete, que eo tempore erit. Nichilque aliud a nobis vel [a] successoribus nostris deinceps a priore vel a burgensibus exigatur; redempcionem autem supradictam, ita omni modo relaxamus, ut pro nulla capcione, qua redimerer ego vel aliquis successorum meorum, aliquid exigere valeamus. Et hoc maxime factum est, ut circa defensionem prefate ecclesie et burgensium atque rerum suarum nos, et successores nostri de cetero solliciciores existamus. Habent autem respectum persolvendi illa tria milia solidorum usque ad XL dies, nec propter hoc vel propter aliud aisiencias nostras nos vel successores nostri eis defendimus, nec res suas auferemus quamdiu per manum prioris sui justiciam facere voluerint. Remissionem autem trium milium solidorum quos pro capcione nostra a burgensibus ecclesie Sancti Stephani exigere solebamus ideo imperpetuum facimus, quia eidem ecclesie Sancti Stephani plura dampna intuleramus, ut nobis Deus parcat hic et in futuro. Rem siquidem istam, sicuti definita est et in presenti terminata, ego Herveus, comes Nivernensis, juravi tenere et perpetuo observare, concedente et volente et rogante Matilde, comitissa, uxore nostra: continetur eciam in isto juramento meo, quod si contigerit me habere heredem masculum, qui usque ad annos discretionis perveniat, cum ammonitus fuero a priore vel a monachis prefati monasterii, cogam eum similiter jurare quod teneat quicquid in hac carta continetur. Hujus confirmationis et remissionis fidejussorem dominum Philippum, regem Francie, constituimus, ut siquando nos vel successores nostri contra tenorem cartule venire temptaverimus, prefatus rex emendare faciat. Rogamus insuper dominum papam, ut confirmacionem et remissionem confirmet; episcopos autem G. Nivernensem et Autissiodorensem rogamus, ut ad confirmandum hanc cartulam sigilla sua apponant. Si quis vero successorum nostrorum vel nos institucionem istam et remissionem quandoque infringerimus, concedimus et precipimus, ex parte Dei, predictis episcopis, ut personas infringencium et possessiones eorum anatemati supponant, et tunc liceat abbati Cluniacensi et monachis Sancti Stephani de Nivernis ad primam libertatem concessam a prefato Willelmo, comite Nivernense, ejusdem monasterii reedificatore, recurrere. Hec autem confirmacio et remissio facta est impresencia domini Hugonis, venerabilis Cluniacensis abbatis, existentibus testibus sociis ejus: Duranno Rufo, constabulo; Guischardo et Petro, prioribus Sancti Salvatoris et Sancti Stephani; Thoma, capellano; Guiberto, notario; Bancelino; Hugone de Billeio; G., Nivernensi episcopo; B., cantore; O., sacrista de Nivernis; Rainaldo David; militibus eciam: Rainaldo de Danzeio, fratre Hervei, comitis Nivernis; Gaufrido, senescaldo Nivernensi; Odone de Bosco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung