CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4427     View  [Back]
Charta fraternitatis inter Cluniacensem et Aniciensem ecclesias.
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum sit, quod vetus et quasi inveterata familiaritas inter Aniciensem et Cluniacensem ecclesias, presidentibus capitulo Aniciensi domnis Bertranno, Dei gratia ejusdem loci episcopo, et Hugone, Cluniacensi abbate, antiqua utriusque ecclesie societas, sicut inferius continetur, innovata fuit et confirmata: videlicet quod cum ecclesia pretaxata tali gaudeat privilegio, quod nulli, nisi tantum Romano pontifici et Francorum regi, sollempnem debeat processionem annis singulis semel exibendam, sibi Cluniacensem abbatem quem tertium ab antiquo in hac processionis reverencia voluit venerari; ita sane quod presens abbas Cluniacensis in ecclesia Aniciensi, si prebendas vaccantes invenerit, de consilio capituli, tanquam episcopus loci, idoneis poterit conferre personis easdem, claves etiam omnes thesauri ecclesie ipsius in capitulo thesaurarius resignare tenetur, et cum episcopus loci prebendam non habeat canonicalem, de communi capitulo decretum est, quod quociens abbas memoratus ad ecclesiam venerit Aniciensem, sicut canonicus ibidem residens integriter percipiat canonicam, missam voce alta et alia sollempnia sicut episcopus celebrabit; in sede episcopi majori more residebit, quamdiu presens fuerit, cum nulli alii liceat preterquam soli Romano pontifici et episcopo ibidem residere. Ceterum vice reciproqua, veniens Aniciensis episcopus in ecclesiam Cluniacensem, sollempnem debet habere semel in anno processionem, et si, episcopo presente, obediencias in ecclesia Cluniacensi vaccare contigerit, de consilio capituli per idoneas eas poterit ordinare personas, et sicut superius dictum est, quicquid honoris et reverencie abbati Cluniacenses in hac societate contulit Aniciensis ecclesia, episcopo Aniciensi abbas et conventus Cluniacensis concesserunt, et ut non solum transitoria, sed et perhenniter mansura ecclesias uniant memoratas, statutum est de communi utriusque ecclesie consensu, quod audito obitu abbatis Cluniacensis, fiat in ecclesia Aniciensi pro ipso tanquam pro canonico loci, et similiter pro episcopo Aniciensi apud Cluniacum tanquam pro monacho Cluniacensi; et preterea, singulis annis, secundo die decembris in utraque predictarum ecclesiarum fiat sollempne officium pro fratribus utrobique defunctis. Hoc adjecto, quod quociens breve pro canonicis Aniciencis (sic) defunctis Cluniaco delatum fuerit, fiat pro eis sicut pro monacho Cluniensi in capite et in membris; in Aniciensi quoque ecclesia, matutinis horis, prima, tercia, sexta et nona certi psalmi et diversi pro statu Cluniacensis ecclesie in diebus profestis perpetuo statuti sunt. Sanctitum quoque est, ob majorem dilectionem, quod semel in anno fiat in ecclesia Cluniacensi officium pro omnibus illis qui panem et vinum annuum clericis Aniciencis suppellicium portantibus legaverunt; et ad factum istud perpetuandum, episcopus et capitulum Anicienses in una parte istius pagine per alfabetum partite, sigilla sua apposuerunt, et abbas et conventus Cluniacenses sigilla sua in parte altera. Actum publice, in capitulo Anicienci, anno Domini Mo CCo VI, in vigilia Epiphanie.
(Au dos:) Cluniensis et Aniciensis ecclesiarum fraternitas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung