CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4428     View  [Back]
Charta qua Dalmatius de Luzeio et uxor ejus notum faciunt se venisse ad concordiam cum monachis Cluniacensibus et eis dedisse domum Sancti Hippolyti.
Notum sit omnibus, quod ego Dalmatius de Luzeio et domina de Wannuri, uxor mea, venimus ad bonam pacem et concordiam de omnibus querelis, sive de catallis, sive de aliis rebus quas usque ad hanc diem habuimus contra ecclesiam Cluniacensem, et inde abbatem Cluniacensem et conventum et suos bona fide quitavimus, et munitioni et domui Sancti Ipoliti et omnibus pertinenciis suis de nobis et de omnibus nostris amicis et hominibus dedimus firmam treugam et bonam pacem a festo sancti Michaelis proxime venturo in annum. Si vero contra hæc quæ superius scripta sunt in aliquo veniremus, vel aliqui de nostris, infra quindecim dies postquam exinde conventi essemus, illatum damnum emendaremus ad dictum camerarii Cluniacensis et domini Hugonis de Petrecamps; et etiam si aliquis contra hoc veniret aut faceret, Cluniacensem ecclesiam pro omni posse nostro adjuvaremus. Hæc autem omnia bona fide juravimus tenenda pro nobis et omnibus hominibus et amicis nostris. Et dominus Hugo de Luzi, et domnus Hugo de Petrecampo, et Joscerannus de Sartines, et Harduinus Vetula, et Joscerannus de Saliaco nobiscum juraverunt. Actum anno Verbi incarnati M. CC. VI, nonas martii, quarta scilicet feria, in capite jejuniorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung