CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4430     View  [Back]
Charta Pontii episcopi Matisconensis, de pace facta super querelis quas Gaufredus de Busseio habebat erga Cluniacensem ecclesiam.
P[ontius], Dei patientia Matisconensis episcopus, omnibus præsentes litteras inspecturis vel audituris, æternam in Domino salutem. Nosse volumus universitatem vestram, quod cum diu quæstio agitata fuisset inter ecclesiam Cluniacensem et Gaufredum de Busseio de centum libris Matisconensibus et de quadam terra in stagno Cluniacensi posita, quæ omnia petebat idem G. a domo Cluniacensi, tandem Hymbertus de Mailiaco, camerarius, et Stephanus, decanus Cluniacensis, procuratores domini abbatis et ecclesiæ Cluniacensis in causa ista, et prænominatus Gaufredus, in nos compromiserunt. Nos igitur pro bono pacis arbitrati sumus, quod dominus abbas et ecclesia Cluniacensis darent dicto Gaufredo quadraginta libras Matisconensis monetæ, et idem Gaufredus de cetero super omnibus querelis erga Cluniacensem ecclesiam pacem haberet, et cartas omnes quas super hiis vel aliis querelis ad sæpedictam ecclesiam pertinentibus habebat absque contradictione resignaret. Quod sine mora factum est. Ipse siquidem Gaufredus tradidit eas in manus nostras, quas nos astantibus multis et videntibus disrupimus, et sigilla omnia confregimus, et ab impetitione ecclesiæ Cluniacensis in posterum cessare præcepimus. Prædictus vero Gaufredus tali modo omnes petitiones et actiones et querimonias, quas contra dominum abbatem et ecclesiam Cluniacensem habebat, omnino abjuravit, et corporali præstito sacramento se observaturum firmavit. Memoratæ vero quadragintæ libræ Matisconenses in præsentia nostra dicto Gaufredo persolutæ fuerunt. Quod ut ratum sit et perpetuæ stabilitatis robur obtineat, præsens instrumentum sigillo nostro duximus roborandum. Actum anno gratiæ M.CC. septimo, mense aprili.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung