CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4435     View  [Back]
Charta qua Ricardus, Ambianensis episcopus, addidit duos sacerdotes primis duobus existentibus in villa Rua.
Ricardus, Dei gratia Ambianensis episcopus, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, eternam in Domino salutem. Nos qui, licet indigni, in episcopali cathedra residemus, pre ceteris curis quibus interdum premimur, ex injuncto nobis officio pastorali obviare tenemur periculis animarum, ne cum oves cure commisse pastoris pro defectu ejusdem non invenerint quis eis sufficienter provideat, idem pastor debeat merito de incuria reprehendi. Igitur quod prelibavimus attendentes, cum apud Ruam populum multum et magnum tam auditu quam propriis oculis comperissemus, et tante multitudini sine multis animarum periculis duorum curam non posse sufficere sacerdotum, cum ultra vires eorum esset negotium, habito consilio a canonicis ejusdem loci et etiam a laicis et multis aliis personis autenticis requisiti, primis duobus duos addidimus sacerdotes, onus partientes in plures, ut levius portaretur. Cura autem totius predicte ville illis quatuor a nobis commissa, ordinavimus assensu et voluntate canonicorum ecclesie de Rua, ut ipsi omnes fructus ejusdem parrochie, tam in oblationibus quam in aliis proventibus, inter se equa dividerent portione, similiter et reliquos redditus ad prebendas pertinentes. De quibus, ne inter eos et canonicos contentio oriretur, concesserunt ipsi canonici, ut eosdem redditus cum omni integritate presbiteri perpetuo possiderent sub pensione nonaginta librarum Parisiensis monete ab eisdem presbiteris dictis canonicis annuatim per partes reddenda, tribus ad hoc terminis constitutis, in Nativitate scilicet beati Johannis Baptiste triginta libras, in festo Omnium Sanctorum triginta, in Purificatione beate Virginis triginta. Cum ergo tam pro contentione prebendarum, quam animarum periculis supradicte conventiones habite sint et tractate, nos eas, sicut ad nostrum spectat officium, favorabili prosequentes assensu ad delendum omne oblivionis nocumentum, singula earundem conventionum capitula memoriali cyrographo fecimus annotari, et sigilli nostri patrocinio communiri, sub interminio anathematis districtius inhibentes, ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ausu temerario contraire presumat. Sciendum etiam, quod viri venerabiles Radulphus, archidiaconus Pontivensis, et prior et capitulum beati Petri de Abbatisvilla, ad quos prebendarum pertinet patronatus, archidiacono scilicet duarum et reliquarum quatuor memoratis priori, et capitulo, presentem cartam ad majorem cautelam suis fecere, sicut et nos, signaculis consignari. Actum est hoc anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo septimo, mense maio.
(Au dos:) Pro prioratu Abbatis Ville.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung