CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4436     View  [Back]
Charta qua Galterus, dominus Berziaci, notum fecit se dedisse monachis Cluniacensibus quosdam homines apud Berziacum et jus quod habebat in villa de Fauconai.
Ego Galterus, dominus Berziaci, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum ego cruce signatus iter vellem arripere, anime mee volens remedio providere, pro anime mee et parentum meorum remedio, dedi et concessi Beato Petro Cluniacensi in prioratu Berziaci ville quosdam homines quos habebam in dicta villa Berziaci, scilicet Robertum Dalmerium et omnes fratres et parentes suos in villa Berziaci commorantes. Preterea dedi liberaliter et concessi beato Petro in dicto prioratu Berziaci totum jus quod habebam vel habere poteram in villa de Fauconai, tam in pratis quam aliis terris, a via per quam itur a Cluniaco apud Matisconum, usque ad Berziacum villam, sive de dominicatura, sive de feodo, sive de censu meo esset. Si vero in dicta valle abbas Cluniacensis vel etiam prior Berziaci ville facerent stannum, ego vel heredes mei in eodem nichil juris possemus aliquatenus reclamare. Has autem donationes sive concessiones Helyzabeth, uxor mea, laudavit et etiam approbavit. In cujus rei testimonium presentes litteras feci sigilli munimine roborari. Actum anno gratie Mo CCo septimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung