CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4440     View  [Back]
Charta qua Hugo de Berzi notum facit compositionem factam fuisse inter Bernardum de Maili et Willelmum abbatem Cluniacensem.
Ego Hugo de Berzi notum facio presentibus et futuris, quod cum Bernardus de Maili domino Willelmo abbati et monachis Cluniacensibus querelam movisset super medietatem condaminii, quod dicitur condaminum de Coctaneis, et fideijussores dedisset quod judicio domni abbatis et meo staret, nos hoc modo causam terminavimus. Juramento fidelium virorum probatum fuit coram nobis, quod Thomas de Maili, pater Bernardi, apud Tramais, quando ultima disposuit, illud condeminum Cluniacensi monasterio in perpetuam helemosinam dedit et concessit; postmodum vero, cum se Cluniacum in lectica fecisset deferri, super terram illam se jussit deponi, et donationem quam prius fecerat, ibi coram populo, qui venerat ei in occursum, plane recognovit et confirmavit. Quod factum Thomas, filius ejus major natu, laudavit et concessit; quodque Bernardus, alius ejus filius, nondum fecerat, domnus abbas fecit ei dari XL solidos Cluniensis monete propter laudem et concessionem suam. Bernardus vero juravit, et me et filium meum primogenitum obsides posuit et fideijussores, quod nunquam per se vel per alium super hoc eis querelam moveret et rationabilem garantiam contra omnes homines eis portaret. Hoc factum petiit sigillo roborari meo. Hiis testibus: Guillelmo Colungerio, Poncio de Buxeria, magistro Herberto, Stephano de Bosco, et Gaufredo, fratre suo, Stephano Garcino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung