CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4442     View  [Back]
Sententia Rainaldi, archiepiscopi, et Willelmi, decani Lugdunensis, ab Innocentio papæ III commissorum, super causa quæ vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et monasterium Menatense.
R[ainaldus], Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et W[ilelmus], ejusdem ecclesiæ dictus decanus, omnibus ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem in Domino. Quod scimus loquimur, et quod vidimus et audivimus hoc testamur. Scimus siquidem quod causa quæ inter Cluniacensem ecclesiam et Menatense monasterium vertebatur, quæ a Domino papa in hunc modum fuit commissa. Unde cum ego R., Lugdunensis archiepiscopus, et S., decanus, tunc superstes, Menatensi abbati dies quamplures assignassemus et earum quasdam frivolis et minus canonicis excusationibus delusisset, ad alias quoque responsales minus sufficientes transmisit, qui abbatis absentiam nunc infirmitate, nunc aliis minus probabilibus allegationibus excusantes, nunquam parati venerunt de principali negotio litigare. Et nos utique, cum tantum abbatis videremus defectum, eum peremptorie citare curavimus. Qui cum diem peremptoriam sicut citationes alias delusisset, ad eam nec per se, nec per responsalem aliquem curavit venire. Nos vero, licet in superabundanti dierum assignatione satis ei detulissemus, adhuc deferre volentes, ad convincendam ipsius contumaciam, secundo et tertio, sicut credimus, peremptorio eum iterum curavimus citare edicto. Et cum adhuc in sua contumacia perdurans per se vel per responsalem aliquem minime comparuisset, personam ejus et monasterium suum supposuimus interdicto. Subsequenter vero cum idem abbas nobis litteris suis significasset, quod si sententiam relaxaremus interdicti, causam coram nobis ageret, nostrum non declinaturus examen, nos, voluntate Cluniacensium requisita, memorato abbati diem assignavimus competentem, quo in propria compareret persona, relaxationem sententiæ accepturus a nobis, et suo ordine causam acturus. Ad quam utique cum in propria abbas jam dictus venisset persona, Cluniacenses Menatense monasterium proposuerunt a multa annorum revolutione sibi subjectum, et rem usque ad promotionem hujus qui in ecclesia eadem modo vicem gerit abbatis sine querela pace continua processisse. Hoc quoque testibus et privilegiis se probaturos constanter asseruerunt. Veruntamen cum parte altera hoc non concedente, ad testium hinc inde faciendam productionem coram personis idoneis vice nostra dies fuissent assignatæ quamplures, tandem tergiversatione Menatensium lite diu protracta, ad ostensionem privilegiorum et testium productionem et totius executionem negotii parti utrique diem curavimus peremptoriam assignare. Ad quam utique cum sæpedictus abbas nec venisset nec responsalem aliquem transmisisset, nos contumacia ipsius et frustratione manifeste perpensa, in pœnam suæ contumaciæ ecclesiam Cluniacensem in quasi possessione subjectionis Menatensis monasterii et obedientiæ eidem ecclesiæ faciendæ apostolica misimus auctoritate, inhibentes eidem abbati et conventui Menatensi concessa nobis auctoritate, ne illam quasi possessionem ecclesiæ Cluniacensis perturbare præsumant, nisi manum vicis nostræ contra se voluerint adgravare. Postmodum cum Menatenses ecclesiam Cluniacensem pacifica non permitterent possessione gaudere, ipse abbas propter hoc excommunicationis sententiæ et monasterium ipsum fuit suppositum interdicto. Cumque in eadem sententia aliquandiu permansissent, postmodum per dominum Claromontensem episcopum nos attente rogare fecerunt, ut a sententia illa relaxarentur et ipsi coram nobis justitiæ comparerent. Nos vero ad preces ejusdem episcopi per personas idoneas juratoria cautione ab abbate recepta, quod pro se et monasterio suo justitiæ compareret, et ita sententia relaxata, utraque parte in nostra præsentia constituta, advocatus Menatensis abbatis objecit quod cum ipsius facta ad nos tacita veritate impetrata fuit, eo quod in eadem commissione non fuit mentio facta causæ quæ mota fuit inter episcopum Claromontensem et abbatem Cluniacensem in partibus Alverniæ coram quodam cardinali viginti annis jam transactis. Cui objectioni pars adversa respondit non oportere fieri mentionem in commissione impetranda, tum ratione negotiorum, tum ratione personarum, quia aliæ fuerunt ibi personæ et aliæ hic, utpote episcopus Claromontensis et abbas Cluniacensis; hic autem abbas Cluniacensis et abbas Menatensis ratione negotiorum, quia diversa potuerunt esse negotia. In hac autem causa personaliter agitur, cum a Cluniacensi abbate contra Menatensem abbatem de inobedientia sua et monasterii sui, quæ inter Claromontensem episcopum et Cluniacensem abbatem esse non potuit. Item ista exceptio dilatoria fuit, et non fuit opposita ante litem contestatam. Item proponebat advocatus Menatensis commissionem istam evacuatam fuisse propter remissionem factam a decano conjudice nostro. Quod negatum fuit ab adversa parte; nec, etiamsi factum esset, de jure posset tenere. Item proposuit advocatus Menatensis, quod abbas Cluniacensis aliquando supersedit uti litteris impetratis, et ideo asserebat tali dissimulatione evanuisse vigorem litterarum. Ad quod respondit adversa pars, quod abbas Cluniacensis, si supersedit, non fecit dolo vel negligentia, sed quia non potuit habere copiam judicum et adversariorum propter turbationem terræ; et etiam ista exceptio dilatoria est, et non fuit proposita ante litem contestatam. Item proposuit idem advocatus, quod impetrata fuit quædam commissio super isto negotio per procuratores episcopi Claromontensis et abbatis Cluniacensis, per quam asserebat evacuatam esse jurisdictionem istorum judicum. Ad quod respondit adversa pars non evacuatam esse jurisdictionem istorum judicum, tum quia in commissione impetrata per eosdem procuratores non fuit facta initio istarum litterarum, quarum auctoritate utuntur, tum quia illa commissio impetrata fuit inter alias personas, et forte super aliis negotiis. Item proposuit advocatus Menatensis abbati Menatensi a judicibus tres dies assignatas fuisse, quibus archiepiscopus non comparuit. Et ideo petebat expensas sibi restitui, quia aliter nullatenus litigaret. Ad quod responsum [est] ab adversa parte, quod si per archiepiscopum stetit quominus agerent, non potuit videri contumax, cum semper veniret instructa. Item proposuit advocatus Menatensis judices tulisse sententiam interdicti in abbatem et ecclesiam Menatensem non præmissa admonitione; unde occasione illius sententiæ idem abbas præstitit cautionem de parendo juri coram judicibus. Et ideo petebat per interlocutoriam sententiam absolvi a cautione extorta occasione injustæ sententiæ. Ad quod responsum est ab adversa parte sententiam justam esse latam, ex quo non est probatum in contrarium, et quod omnia rite acta sunt, sicut per processum negotii manifeste apparet. Item proposuit advocatus Menatensis, quod cum dies assignata esset utrique parti, et archiepiscopus diei assignatæ interesse non posset, compulit archiepiscopus utramque partem expectare suam præsentiam per tres dies; et ideo dicebat a judicibus se gravari. Ad quod pars Cluniacensium respondit, quod cum dominus archiepiscopus magnis negotiis, sicut suis litteris partibus significaverat, artaretur, potuit ex officio suo utramque partem compellere per aliquot dies suam præsentiam expectare; et præcipue cum lis ista protracta esse diutius non posset, cum vellet huic negotio vacare, et præterea de assensu partium fuit dies prorogata. Item proposuit advocatus Menatensis, quod abbatia Menatensis distabat a Lugduno per quatuor dietas; et in hoc dicebat plurimum se gravari, eo quod compellebatur in tam remotis locis litigare. Ad quod responsum est ab adversa parte istam exceptionem locum non habere, cum opposita non fuerit ante litem contestatam, nec ultra duas dietas a loco prædicto distaret. Sed cum pars Menatensium de hiis quæ proponebat fidem non faceret testibus vel instrumentis, quia prædictas objectiones non duximus admittendas, super hiis et aliis se asserens adgravari, ad audientiam summi pontificis appellavit. Verum cum in litteris commissionis remota esset appellatio, sicut ex tenore potestis cognoscere litterarum, quia sicut nobis et assessoribus nostris videbatur, sub prætextu minus canonicum exceptionum, post emissam de parendo juri juratoriam cautionem, judiciale declinabat examen, non obstante præmissa appellatione, de consilio prudentum virorum abbatem et monasterium Menatense in pristinam reduximus sententiam, insinuantes eidem abbati, quod a nobis excommunicatus et inobediens recedebat. Sic ergo rem processisse præsentibus litteris omnibus insinuamus. Actum Lugduni, in domo archiepiscopi, anno Dominicæ incarnationis M. CC. octavo, mense octobri, præsentibus istis: P[oncio] Matisconensi et B[enedicto] Bellicensi episcopis; P. de Balma, abbate Ambroniacensi; P. præcentore et V. cantore Lugdunensi; magistro Pontio de Petralata, G. pœnitentiario, P. senescalco refectorii, J. de Vaures, H. Soler, S. de Sandrens, P. de Boteun, G. de Mallia, et multis aliis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung