CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4449     View  [Back]
Compositio facta inter ecclesiam Cluniacensem et capitulum Lugdunense, de domo quam ecclesia Cluniacensis Lugduni habebat.
Guillermus, primæ Lugdunensis ecclesiæ decanus, et totum capitulum omnibus in perpetuum, salutem. Hac in æternum, Deo propitio, valitura scriptura præsentes scire volumus et futuros, quod cum inter nos et ecclesiam Cluniacensem discordia esset de domo quam eadem ecclesia Lugduni prope claustrum nostrum habebat, quæ ideo fuit diruta quoniam ipsius altitudo munitioni ejusdem claustri, sicut dicebatur, præbebat impedimentum, tandem per manum communium amicorum nostrorum Uldrici Palatini, cantoris, Guillermi, camerarii, Stephani, abbatis, et Johannis de Chaponai, res ad pacem fuit deducta, et per eos determinatum in quo statu altitudinis murus destructæ domus remanere deberet. Nos igitur quod a prædictis viris in hac parte statutum est ratum habentes et firmum, bona fide promittimus quod de hiis quæ modo ædificata sunt vel in posterum sicut per eosdem statutum est ædificabuntur, nihil immutabimus vel destruemus sine voluntate et licentia ecclesiæ Cluniacensis, sed in eo statu in quo sunt dimittemus, dictæ Cluniacensi ecclesiæ nihilominus pro recompensatione dictæ domus destructæ domum quæ fuit Johannis gramatici conferentes in perpetuum possidendam. Vice quoque mutua, prædicta Cluniacensis ecclesia nobis bona fide promisit, quod in eo loco in quo destructa domus fuit ædificata, de cetero nihil ædificabunt sine voluntate nostra et assensu. In aliis vero locis ei prout voluerit ædificare licebit, ita tamen quod juxta murum claustri altitudinem suorum ædificiorum in qua nunc sunt non excedat. Et ut istud ratum magis habeatur et firmum et in posterum veritatem obtineat inconcussam, prænominatæ ecclesiæ præsentem tradidimus cartam sigilli nostri munimine roboratam. Actum in capitulo Lugdunensi, præsente domino Rainaldo, archiepiscopo, anno gratiæ M. CC. IX, mense julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung