CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4450     View  [Back]
Charta qua Johannes, dominus Villæ Harduini, notum facit se, de assensu monasterii Cluniacensis, molendinum cum stagno juxta Merquericort ædificavisse.
Ego Johannes, dominus Villæ Harduini, notum facio tam presentibus quam futuris, quod ego, assensu domini abbatis Cluniacensis ecclesiæ et totius ejusdem capituli, quoddam molendinum cum stagno juxta Merquericort ædificavi, tali cum conditione inter me et abbatem apposita, quod illos duos campos, quos ipsi habent juxta molendinum hinc inde sitos, in ipsius ædificatione posuerunt, et quicquid ad supradicti stagni perfectionem esset opportunum, de terris scilicet, se promiserunt adimplere. Hoc autem superaddito, quod ego et uxor mea, dum vixerimus, molendinum cum supradictis possidebimus, ecclesia vero Sanctæ Margaritæ medietatem de proventibus stagni totius et molendini in omnibus recipiet. De duobus etiam campis ego et uxor mea unum modium bladi, scilicet medium grani et medium avenæ, ecclesiæ Sanctæ Margaritæ singulis annis persolvemus, et post decessum nostrum duorum, prædictum molendinum cum omnibus supradictis pertinenciis ad præfatam ecclesiam revertetur. Quod ut ratum habeatur, sigilli mei munimine roboratur. Actum hoc anno ab incarnatione Domini M.CC. nono, mense augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung