CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4451     View  [Back]
Epistola Willelmi, abbatis Cluniacensis, Moysiacensis et Cluniacensis ecclesiæ fidelibus, de indebita electione abbatis facta in monasterio Moysiacensi dum adhuc abbas Raimundus existeret.
Venerabilibus et dilectis filiis nostris Moysiacensis et Cluniacensis ecclesie fidelibus, frater W[illelmus], humilis Cluniacensis abbas, salutem, gratiam et benedictionem. Solliciti de Moysiacensis ecclesie statu sicut illius cui pre ceteris ecclesiis ad nos pertinentibus plus tenemur, et fratrum nostrorum paci studentes, ad vestram instantiam, venerabiles fratres nostros, tanquam Jacob filium suum Joseph, ut videret si omnia recte agerentur, circa fratres et pecora misit, ad vos destinavimus, ut que possent corrigerent, cetera ad nos referrent; cumque inquisitione facta, juramento vos astrinxissent, quod et vos et abbas vester Moysiacensis nostro deberetis stare mandato, vobis per illud juramentum et abbati injunxerant, ut ipse veniret, vos autem Cluniacum mitteretis fratres per litteras vestras et mandatum plene instructos, sive ad componendum cum abbate vestro, sive ad novam, si oporteret, electionem faciendam. Addiderunt in precepto ut, pendente negotio, nichil immutaretis nec innovaretis. Paruit abbas jussioni, vos autem quidem misistis, set non integre vestra in hac parte auctoritate roboratos. Cumque nos istud simplicitati nec malicie imputaremus, nolentes quod factum est minus benignius interpretari, misimus nostras vobis litteras, et vestri fratres suas, et etiam ut perfectius consummaretur negocium, cum fratres personaliter dirigere ad vos decrevissemus, qui vobis persuaderent ut tale mandatum illis daretis, quod quicquid in ordinatione ecclesie Moysiacensis in personis vel in rebus ipsi de nostro facerent assensu ratum haberetis; ad vos per fideles fratres nostros perlatum est, quod contra juramentum suum venientes, novum abbatem jam elegissent, cum adhuc abbas vester R. nec depositus esset, nec in fata cessisset, nec renunciasset dignitati. Quia igitur falsi illi fratres jam ova aspidum ruperunt, et de serpentinis molitionibus et secretis consiliis ad apertum facinus prosilierunt, nos manifestam iniquitatem indigne sustinentes, et electum et electores publice excommunicavimus, et etiam nobiscum abbas vester, utpote perjuros et rebelles, et conspiratores seditiosos. Quibus non satisfuit quod impie presumpserant nec etiam nos falsis accusationibus appetissent, et domini pape aures contra vos exasperare molirentur, cum nos, teste Deo et sana conscientia, ecclesie Moysiacensi, utilitati et paci fratrum et saluti omnibus modis intendentes, in nullo illis in quo poteramus defuissemus, set essemus ad pacem et justiciam benigne et efficaciter parati. Postmodum, cum habito consilio, iterato nuntios ad vos transmittendos duxissemus, ut sciremus si clamor iste opere esset completus, et ascendisset in celum iniquitas ista, et ut illis resipiscentibus, consulere nostre ecclesie potuissemus, remanentibus interim apud Cluniacum abbate vestro et fratribus quibusdam qui ad nos venerant, inspirante eo qui non est Deus dissensionis, set pacis, idem abbas cum fratribus suis predictis reconciliatus est, et idem fratres nobis devotissime supplicarunt, quatinus eum ad suam ecclesiam remitteremus, dicentes firmissime se illi sicut abbati obedire et fideles fore, nec ullatenus se in alium abbatem consentire. Abbas quoque constantissime promittebat se sanis de cetero consiliis adquiescere fratrum suorum et paci illorum, et domus utilitati propensius insudare, et corrigere perfecte que erant in eo digna correctione. Nos igitur, attendentes in animorum dissensionibus, dissipationes rerum et animarum pericula, et quia concordia parve res crescunt, discordia maxime dilabuntur, et predictorum vestrorum fratrum consona et firmissima promissione attracti, fide perfecta proponentium, quod omnes ceteros fratres cum abbate pacificarent et ducerent dissensiones ad unanimitatem, et eos facerent ab infanda electione recedere, eamque cassari penitus, consilium habuimus utrosque probari, abbatem scilicet et alios, et in omnibus fratrum vestrorum paci et saluti consulentes, abbatem sepedictum ad vos cum fratribus duximus remittendum in pace. Vos igitur, fratres dilectissimi, quos parturimus de novo, formetur pax in vobis monemus, rogamus, tanquam Deo exhortante per nos, si quid solatium caritatis, si qua societas spei, si que viscera miserationis, implete gaudium nostrum, ut idem sapiatis, unanimes caritatem habentes, et pax Christi exultet in cordibus vestris. Ut autem superexaltemus misericordiam judicio, si illi qui male elegerunt converti voluerint ad cor, et a diaboli laqueis et a presumptione resilire, nos nostram in hac parte dedimus abbati predicto auctoritatem, ut quod ligavimus, vice nostra absolvat, et quod ipse ligavit volumus ut solvere non omittat. Si qui autem in sua perversitate persistant, indurati cum Pharaone et excecati malitia sua nolunt a pravitate resilire, precipimus eos excommunicatos manere, et ab omnibus fortius evitari et administrationibus omnino privari suis, donec resipiscant, et dignam faciant de tantis enormitatibus satisfactionem; cupientes autem quod res que in concordiam venerat verbis inanibus non rediret in litem, et ut fratrum animi falsis concinnationibus non turbarentur, predicto abbati et fratribus suis Moysiacensibus proposuimus, nos, si predicta placerent illis, ita ut scriptum est, hec rata tenere. Si vero illi non sederent, consilium aliud, quod melius visum foret, sive de mittendis ad vos fratribus, ut propositum est, sive alio modo consulere eis videretur, nos libenter secuturos, quia in nullo illis defueramus nec volebamus deesse. Abbas autem econtra Moysiacensis R. et fratres, habito secum consilio, responderunt nos omnia bene fecisse, et in nullo sibi vel ecclesie Moysiacensi quod debueramus defuisse, et se in cunctis nostram sollicitudinem commendare. Teste domno Willelmo, priore Cluniacensi; domno Bartholomeo, priore claustrali; Waltero Alemanno; Petro de Ordine; Arnulfo, olim priore; Leonio, olim abbate Sancti Crispini; magistro Alano Aglito, notario nostro. Hii autem sunt monachi Moysiacenses, qui cum abbate erant: magister Bernardus, olim abbas Condonii in Agennensi diocesi; Raimundus Donati, Lectorensis episcopatus; Geraudus, de Rellaco, de episcopatu Petragoricensi, et Helias, de Rellaco, de eodem episcopatu, et Robertus de Labastide, prior quondam Sancte Marie de Tolosa. Hii omnes juraverunt super sancta evangelia, quod omni vita sua fideles forent ecclesiis Cluniacensi et Moysiacensi, et abbati suo supradicto Raimundo, et quod omnes alios ad pacem et fidelitatem Cluniacensis ecclesie pro posse suo, et abbatis sui R. bona fide revocarent. Et ut hec omnia non possint perverti nec oblivione deleri, nos scilicet ego frater Willelmus, abbas Cluniacensis, et ego frater Raimundus, abbas Moysiacensis, nostra sigilla ad majorem firmitatem huic scripto fecimus apponi. Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono, mense octobri.
(Au dos:) De monasterio Moysiacensi. Visitacio Moysiacensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung