CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4457     View  [Back]
Litteræ Fulconis prioris Sancti Martini de Campis ad abbatem Cluniacensem, quibus notum facit se et fratres ejus renunciavisse appellationi quam fecerant.
Reverendo patri ac domino W[illelmo], Dei gratia abbati et venerabilibus patribus et dominis B[artholomeo] priori claustrali et sociis in ordine sacroque conventui Cluniacensi, frater F[ulco], prior Sancti Martini de Campis, opus manuum suarum et ejusdem loci devotissimus conventus, salutem et cum omni subjectione promptam et devotam obedientiam. Piæ mentis amplexatur a nobis devotio quam erga nos et ecclesiam nostram, imo vestram, nunc et semper retroactis temporibus ostendistis. Et cum ecclesia Cluniacensis, mater nostra, lacte uberum suorum nos velut parvulos nutriverit, nunc in verbo consolationis suæ nos quasi solido cibo refecit, dum onus decimarum, quod neque patres nostri neque nos portavimus, humeris filiorum se nolle imponere demonstravit, atque obscuritatem constitutionis generalis capituli quasi nubem oppositam, ne transiret devotio filiæ in matris subsidia, quasi velum templi disrumpendo declaravit. Inde est quod nos devotionem quam erga nos geritis attendentes, convocatis pro majori parte et saniori forincesis etiam fratribus nostris, communi assensu renuntiavimus appellationi quam feceramus, nolentes inter nos et vos, qui unum fuimus et sumus, aliquid esse unde scrupuloso corde debeatis moveri. Nos vero humiles et devoti filii vobis patribus et dominis flexis genibus supplicamus, quatinus nichil rancoris interius vel exterius erga nos retineatis: quia novit Dominus, quem nullum latet cordis secretum, quod quicquid fecimus super hoc, de magnorum consilio, de quorum mentibus præsumere debebamus, pro utilitate monasterii nostri, immo vestri, factum fuit, nec unquam jugum Cluniacensis ecclesiæ matris nostræ a nobis excutere in nostras mentes ascendit, nec colla subtrahimus, immo devotiores atque ad obediendum promptiores solito nos invenietis. Ceterum super honore nuntiis nostris vobis transmissis a vobis exhibito grates vobis uberrimas referimus, et maxime super hoc quod venerabilem patrem nostrum priorem Cluniacensem pro reformanda pacis et unitatis concordia ad nos transmisistis; cujus devotionem et sollicitudinem erga Cluniacensem ecclesiam matrem nostram Deo et hominibus commendabilem vobis duximus commendandam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung