Testificatio abbatis et conventus Monasterii Novi ad Innocentium papam III, de subjectione et obedientia quam debent ecclesiæ Cluniacensi.
Sanctissimo patri et domino I[nnocentio], Dei gratia sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ summo pontifici, frater Hulricus, Novi Monasterii Pictavensis humilis minister, et ejusdem grex pusillus, cum omni filiali subjectione oscula pedum. Quia filiorum veritatis est fidele veritati testimonium perhibere, præsertim in vestra præsentia, coram quo mentiri non licet, pater sancte, cum sitis scrinium sapientiæ, lex animata, jus vivum, et ipsius vicarius veritatis, paternitati vestræ fideliter intimamus et tam universi quam singuli verissime confitemur abbatiam nostram Novi Monasterii Pictavensis ab ipso suæ fundationis exordio de ipsius donatione fundatoris et Romanorum concessione pontificum Cluniacensi ecclesiæ immediate subjectam, ita quod nulli alii, salva in omnibus sedis apostolicæ auctoritate, et abbates Cluniacenses in ecclesia nostra
auctoritate privilegiorum suorum usque ad ista moderna tempora tam in promotione abbatum quam in institutione priorum, in capitulo, correctione, et aliis jurisdictionem plenam exercuisse, nos vero tanquam filios humiles et devotos in plena obedientia et subjectione omnimoda permansisse. In hujus rei testimonium præsentem paginam sigillis nostris duximus muniendam, maxime hiis temporibus, cum inter venerabilem patrem nostrum, abbatem Cluniacensem, et matrem nostram Cluniacensem ecclesiam, ex una parte, et Pictavensem episcopum et ecclesiam suam, ex altera, super subjectione monasterii nostri coram vobis quæstio ventiletur. Supplicamus igitur sanctitati vestræ, quatinus matri nostræ ecclesiæ Cluniacensi jus suum, immo nostrum, cum a vobis habeat conservari, pater sancte, conservare dignanter velitis, præsentibus litteris nihilominus intimantes, quod quicquid super hoc egerit lator præsentium, procurator et syndicus ecclesiæ Cluniacensis, ratum habemus.