CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4463     View  [Back]
Litteræ Trecensis et Meldensis episcoporum et Latiniacensis abbatis, ad abbatem Cluniacensem, et monachos de Karitate, quibus assignant eos apud Karitatem, die dominica post octabas assumptionis Beatæ Mariæ, auctoritate mandati præcedentis Innocentii papæ.
H[eriveus], Trecensis, et G[ausfridus], Meldensis, divina permissione ministri humiles, et J. ejusdem miseratione Latiniacensis dictus abbas, viro venerabili W. Cluniacensi abbati, et universis monachis de Karitate, spiritum scientie et pietatis, et spiritum amoris Domini. Estote memores, quod Dominus ait in Evangelio: «Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur», etc. Mandatum enim apostolicum suscepimus in hac forma: «Innocentius,» etc. (Voir la pièce précédente), hujus igitur auctoritate mandati vobis diem dominicam post octabas Assumptionis beate Marie apud Karitatem assignamus, ad quam personaliter propter executionem precepti apostolici, Domino concedente, curabimus interesse, te, abbas, ex bono corde commonentes, ut ad Deum habeas respectum, qui ait: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur», et ait psalmista: «Miserator et misericors Dominus paciens et multum misericors» et «Miserationes ejus super omnia opera ejus».
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung