CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4464     View  [Back]
Charta qua Carnotensis et Gebennensis episcopi, etc., notum faciunt priorem de Boneio et alios priores et monachos de Caritate professos fuisse obedire Cluniacensi abbati et contradicere facto Gaufridi, quondam prioris de Caritate.
Universis Christi fidelibus presentem paginam visuris, R. Carnotensis, B. Gebennensis Dei gratia episcopi, B. vicedominus Remensis, J[ohannes] Dolensis, G[uido] Reomensis abbates, salutem in Domino. Notum facimus, quod S., de Boneio, Stephanus, de Rodolio, O., de Sexennia, Th., de Monastello, Th., de Venesio et Belloloco, G., de Vilariis et de Monteigniaco dicti priores, professi sunt in nostra presentia constituti, se obedire venerabili patri suo W. abbati Cluniacensi et ecclesie Cluniacensi, matri sue, voluntate plena, et contradicere peromnia toti facto Gaufridi, quondam prioris de Karitate, et complicum ejus veniendo contra abbatem Cluniacensem, propter quod excommunicatus est ab eodem abbate; asserentes in eadem voluntate monachos sibi subjectos persistere, dicentes illos esse multos. Proposuerunt predicti priores se non habere ratam appellationem, quam fecerat subdecanus Aurelianensis, sicut dicebat, ex parte omnium monachorum de Karitate, qui se asserebat esse procuratorem eorum. Multi etiam monachi alii in nostra presentia constituti, qui se asserebant esse de conventu Karitatis, similiter proposuerunt se non habere ratam dictam appellationem, nec illum habere pro procuratore; volentes, ut dicebant, abbati Cluniacensi peromnia tanquam patri fideliter obedire. Actum apud Karitatem, anno Domini M. CC. duodecimo, mense augusto, sexto kal. septembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung