CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4466     View  [Back]
Charta qua Beatrix, comitissa Cabilonensis, concedit ut moneta Cluniacensis habeat cursum per universam terram suam.
Sciant tam posteri quam præsentes, quod ego Beatrix, comitissa Cabilonensis, pro salute animæ meæ et antecessorum meorum, Deo et ecclesiæ Cluniacensi in perpetuam elemosinam contuli, ut moneta Cluniacensis per universam terram meam amodo currat, nec alia de cetero possit currere moneta ibi, excepta solummodo in præpositura mea Cabilonensi. Et hoc in perpetuum pacifice tenendum juramento præstito firmavi. Hoc etiam mecum juraverunt pariter isti milites mei: Bernardus de Chaumunt, Renaudus Dalmaies, Hugo, dominus de Digonia, Rodulfus de Marnie, Durannus Roduns, prepositus de Charelle, et alii plures. Si vero (quod absit!) contigerit quod moneta Cluniacensis tantum pondere et lege pejorescat, quod marcha argenti minus duos solidos valeat quam tempore meæ concessionis valebat, [ego] vel successores mei juramentum præstitum servare non tenerentur. Erat autem tunc temporis moneta Cluniacensis videlicet, duodecim denarii, secundum legalem probationem in pondere argenti V denariorum et oboli; et cuperis, VI denariorum et oboli. Ut autem hec mea concessio perpetuum robur obtineat, præsentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratiæ Mo CCo XIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung