CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4472     View  [Back]
Charta qua Odo, dux Burgundiæ, convenit cum Willelmo, Cluniacensi abbate, ut habeat grantum suum de domo de Oisellis, etc.
Ego O[do], dux Burgundiæ, omnibus notum facio, quod conveni cum domno Guillermo, abbate Cluniacensi, quod teneor facere ei ut habeat grantum suum de Oisellis pro damnis sibi illatis; et hoc fecimus. Promisimus tamen ei, quod si Jocerannus Grossus guerram faceret ei, juvaremus ecclesiam Cluniacensem bona fide, donec pacem haberet. De Berciaco vero teneor similiter facere ante augustum, si remansero ab itinere Anglicano, vel infra sex ebdomadas postquam redirem in terram meam, nisi dominus rex me super hoc impediret. Habuimus autem ab abbate Cluniacensi propter hoc sexcentas libras Divionenses, tali pacto quod si non faceremus ei grantum suum de Berciaco pro damnis sibi illatis, vel dominus rex impediret, promisimus ei bona fide, quod de præfata pecunia, quam ab eo habuimus, restitueremus ei ad arbitrium comitissæ Cabilonensis, quæ conventionibus istis interfuit, quod sibi justum videretur. Actum, præsente comitissa Cabilonensi, apud Chavanes, anno gratiæ M. CC. XIII, mense aprili.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung