CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4475     View  [Back]
Litteræ subprioris Sancti Martini de Campis ad abbatem Cluniacensem, quibus exorat eum, ut de priore provideat.
Reverendo patri ac domino W[illelmo], Dei gratia abbati Cluniacensi sacroque conventui, frater H. humilis subprior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus salutem, obedientiam et omnem in Domino subjectionem. Noverit prudentia vestra, quod paterfamilias filium prodigum, etc. Hæc et hiis similia sacræ paginæ testimonia si diligenter inspiciatis, nobis veniam indulgendam facilius censebitis, maxime cum in brevi reversus dici non debeat divertisse. Attendatis etiam, quod nihil unquam consimile commisimus, sed materno lateri feliciter semper adhæsimus, necessitatibus vestris filiali devotione subvenientes, et mandatis obedientes, hoc idem in posterum fideliori corde et actu servaturi. Nos igitur in unitate devotionis vestræ humiliter et fideliter reversos misericorditer tanquam filios concordiæ vestræ exaudiatis in persona idonea, ecclesiæ nostræ, immo potius et vestræ ita providentes, ut in provisione vestra resplendeat et materna pietas et paternus affectus, et nos et patria ad majorem devotionem vobis teneamur et dilectionem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung