CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4485     View  [Back]
Litteræ Hervei, comitis Nivernensis, ad Burgenses de Caritate, etc., quibus mandat ut succurrant abbati Cluniacensi de averiis suis.
H[erveus], comes Nivernensis, dilectis suis burgensibus de Caritate, de Sancto Stephano Nivernensi, de Sancto Salvatore Nivernensi, de Sancta Maria Prati, de Luperciaco, de Chauvo, de Sancto Reveriano, et omnibus aliis hominibus ad ecclesiam Cluniacensem et de Caritate, tam in capite quam in membris pertinentibus, sub custodia et nostro dominio constitutis, salutem et dilectionem. Mandamus vobis, rogamus et volumus, quatinus dilecto nostro abbati Cluniacensi faciatis competens auxilium de averiis vestris, ita quod ipse vobis exinde grates habere debeat. Et sciatis pro certo quod, si hoc non feceritis, non possemus sustinere quin vim nostram ad hoc apponeremus. Et hoc auxilium ei faciatis, sicut nos diligitis, pro debitis ecclesiæ suæ pagandis. Actum apud Marciniacum, anno Domini MCCXIIII, mense octobris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung