CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4492     View  [Back]
Litteræ Clariensis abbatis, etc., quibus rogat abbatem Cluniacensem, ut excipiat recipiat benigne nuntios quos Moissiacensis ecclesia mittit ad eum, etc.
Domino abbati Dei gratia Cluniacensi reverendo patri, P[etrus], Dei gratia Clariensis abbas et abbas Lesatensis atque abbas Axiensis, salutem et devotum in omnibus et per omnia famulatum. Vobis notum fieri volumus, pater atque domine, quod presentes nuncios prior et conventus Mo[i]siacensis ad presentiam vestram de communi consensu dirigunt, quos in nostra electos fatemur esse presentia, ratum quicquid per eos factum vel dispositum fuerit habituri. Verum quia ecclesia Mo[i]siacensis vobis nunquam inobediens extitit, sed semper in omnibus se obnoxiam exibuit et devotam, et mandata vestra accepit benigniter et internis fuit visceribus amplexata, hinc est quod vobis effundimus pro ea preces quas possumus, quatenus eos nuncios, quos ad vos dirigit, benigne recipiatis et pacifice, eis attentam prestantes audientiam et ecclesie Mo[i]siacensi dignitatem et [h]onestatem suam illesam observantes, si placet, per omnia, salva tua Cluniacensis ecclesie dignitate. Preterea vobis notum facimus, quod isti nuncii, videlicet P. Ademarius, prior Tolose, et Giraldus de Valle, prior de Villanova, et magister W., qui in nostra et tocius conventus juraverunt presencia se pro posse negocium fideliter tractaturos. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung