CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4495     View  [Back]
Charta qua episcopus Matisconensis notum facit se recepisse centum marcas argenti pro compositione facta inter ipsum et abbatem Cluniacensem super procuratione decanatuum Cluniacensium.
Ego P[oncius], Dei gratia Matisconensis episcopus, notum facio universis, quod centum marce quas venerabilis abbas et conventus Cluniacensis nobis tenentur reddere ab hoc instanti festo Sancti Michaelis in unum annum ad redditus comparandos, sicut dilecti in Christo Hugo, prior Silviniacensis, et magister Columbus, Matisconensis archidiaconus, domini pape subdiaconus, inter nos ex una parte et dictos abbatem et conventum ex altera, amicabiles compositores pro bono pacis statuerunt, ponentur de mandato nostro in sequestro in manu prioris vel subprioris Sancti Petri Matisconensis, donec redditus possint inveniri, qui de predictis centum marcis conparentur, et tunc de conscientia abbatis vel illorum, qui loco ipsius tunc fuerint in ecclesia Cluniacensi, si redditus simul inveniantur comparandi, denarii simul tradentur; si vero per partes, denarii similiter per partes de conscientia eorum tradentur; si vero, absit, de me sicuti contingeret, ad mandatum archidiaconorum Matisconensium dicti denarii sequestrarentur et traderentur, sicut supradictum est, ad redditus comparandos. Quam cito autem dicte centum marce in comparatione reddituum expendentur, ego vel successor meus tenemur dare ipsi abbati vel ipsius, qui tunc loco ejus in ecclesia Cluniacensi fuerint, litteras nostras et in ipsis exprimere locum vel loca in quibus dicti redditus confuerint comparati, ut si forte, (quod absit!), aliquo unquam tempore ego vel successores mei contra compositionem per dictos compositores inter me et capitulum Matisconense ex una parte, et dictos abbatem et conventum Cluniacensem ex altera, de consensu partis utrisque amicabiliter factam veniremus, redditus de dictis centum marcis comparati ad abbatem et conventum Cluniacensem sine qualibet reclamatione devolventur; et nichilominus ego vel successores mei ducentas marcas argenti, antequam nobis in aliquo respondere teneantur abbas vel conventus ejusdem, persolvemus, sicut in instrumento dictorum compositorum continetur. Actum anno gratie Mo CCo XV, in vigilia Sancti Bartholomei, apud Sanctum Petrum Matisconensem, mense augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung