CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4499     View  [Back]
Bulla Innocentii papæ III, qua confirmat abbati et conventui Cluniacensi electionem et institutionem prioris de Caritate.
Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Giroldo abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Auditis et intellectis que a te, dilecte fili abbas, pro monasterio tuo, ex parte una, et monachis de Caritate ex altera, super electione ac institutione prioris fuere proposita coram nobis, de fratrum nostrorum consilio jus eligendi et instituendi priorem in monasterio de Caritate tibi et tuis successoribus adjudicantes, super hoc alteri parti perpetuum duximus silentium imponendum. Mandantes ut abbas Cluniacensis super institutione prioris cum monachis utriusque monasterii maturioris etatis et sanioris consilii prudenter deliberet et de ipsorum consilio illum instituat, quem secundum instituta regularia viderit preferendum, ita tamen quod ex hoc nulla immineat Cluniacensi abbati necessitas quin saniori consilio acquiescat. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Lateranni, III nonas februarii, pontificatus nostri anno octavo decimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung