CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4500     View  [Back]
Charta qua Hugo, dominus de Berziaco, confitetur se nihil juris habere in molendino de Firmitate.
Ego Hugo, dominus [de] Berziaco, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod cum crederem me et antecessores meos tale jus in molendino de Firmitate, quod est helemosine Cluniacensis, habere, ut sine molenduris ibi deberem molere, tandem testimonio proborum virorum comperi, quod in hoc nichil juris habebam, sed molenduras sicut et alius extraneus debeo persolvere, unde omnibus significo, quod nec ego, nec successores mei, nec alius dominorum de Berziaco possumus in hoc aliquod jus reclamare, nec in predicto molendino aliquid juris habeo; et si quod michi competebat, ego pro amore Dei quitavi et concessi dicte helemosine Cluniacensi, hoc excepto quod pro custodia et defensione illius molendini degranaturam meam ibi habeo, et proinde illud teneor tueri et conservare. In cujus rei testimonium et firmitatem, presenti pagine sigillum meum apposui. Actum anno gratie Mo CCo XVo, mense febroario.
(Au dos:) Carta de Berzi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung