CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4501     View  [Back]
Bulla Honorii papæ III, qua confirmat bullam Innocentii papæ III super electione prioris de Caritate.
Honorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Giroldo abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum, et vota que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, diffinitivam sententiam super electione ac institutione prioris de Caritate a felicis memorie I[nnocentio] papa, predecessore nostro, pro vobis justitia exigente prolatam, sicut in ejusdem predecessoris nostri litteris continetur, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Ad rei autem evidentiam pleniorem, sententiam ipsam presentibus de verbo ad verbum duximus inserendam, cujus tenor est talis: «Innocentius, etc.» Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Lateranni, idus octobris, pontificatus nostri anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung