CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4503     View  [Back]
Charta Sibyllæ, dominæ Bellijoci, de absolutione mariti sui a priore de Dovra.
Ego Sibilla, domina Bellijoci, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod cum corpus karissimi et domini mei et mariti mei bonæ memoriæ Guichardi, de transmarinis partibus Cluniacum delatum fuisset tumulandum ibidem, et dominus P[ontius], Masticonensis episcopus, qui tunc præsens erat, de ipsius absolutione, cujus ipse parrochianus erat, non ad plenum se certificari diceret, eo quod sigillum prioris de Dovra, a quo absolutionis beneficium fuerat assecutus, auctoritate domini legati, sicut ejusdem prioris patentes litteræ testabantur, sibi minus authenticum videretur, ego eidem episcopo atque abbati et ecclesiæ Cluniacensi promisi, quod si qua damna vel gravamina propter hoc incurrerent, ipsos ab omni damno et gravamine conservarem indemnes. Hoc ipsum promisit publice Humbertus, filius meus. In cujus rei testimonium præsentes litteras sigillo meo et sigillo Humberti, filii mei, feci roborari. Actum anno gratiæ M. CC. XVI, mense octobris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung