CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4506     View  [Back]
Bulla Honorii papæ III ad suppriorem et conventum de Caritate, qua eis mandat ut, malis suggestionibus repudiatis, maneant in reverentia et obedientia Cluniacensis ecclesiæ.
Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... suppriori et conventui de Caritate, salutem et apostolicam benedictionem. Licet pro certo credamus, quod vexatio, qua per quorundam insolentiam temere suggerentium, ut subtraheretis reverentiam et obedientiam debitam Cluniacensi ecclesie matri vestre, monasterium vestrum in spiritualibus et temporalibus graviter attritum esse dinoscitur, vobis tandem tribuit intellectum; de tranquillitate tamen vestra et ipsius monasterii vestri reformatione ac statu juxta officii nostri debitum curam sollicitudinemque gerentes, discretionem vestram attente monendam duximus et hortandam, per apostolica vobis scripta firmiter precipiendo mandantes, quatinus ipsi Cluniacensi ecclesie sicut membra capiti humiliter obsequentes, dilecto filio ... abbati ejusdem ecclesie, juxta Cluniacensis ordinis instituta impendatis reverentiam et obedientiam humilem et devotam, non credentes vanis quorumdam sermonibus, qui, sicut accepimus, adhuc spirantes minarum et rebellionis in discipulos Domini vobis persuadere conantur, quod questiones vestre temere mote contra ipsam Cluniacensem ecclesiam, ac demum apostolice sedis judicio terminate, facile adhuc poterunt instaurari; certi quod firmiter gerimus in proposito vos et sepedictam Cluniacensem ecclesiam reducere ad consuetum vinculum unitatis, quod non credimus posse cautius fieri, quam providendo ne questiones hujusmodi recidivent, cum recidui langores periculosiores esse soleant primitivis. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, VII idus decembris, pontificatus nostri anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung