CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4507     View  [Back]
Charta qua Willelmus, comes Viennensis et Matisconensis, notum facit se servaturum quidquid statuerint inquisitores super querelis quas habebat cum ecclesia Cluniacensi pro domo Montisbertoldi.
Ego Willermus, comes Viennensis et Masticonensis, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod in illa compositione quæ facta fuit inter me, ex una parte, et venerabilem virum dominum Geroldum, abbatem Cluniacensem, et dictam ecclesiam, ex altera, apud Trinorchium, sicut in instrumento inde confecto plenius continetur, nulla fuit facta compositio de Monte Bertoudi, neque de ejus pertinenciis. Imo remansit in querela, et dictum fuit, quod infra XL dies postquam fuero requisitus ipsi abbati et ecclesiæ jus faciam de memorata querela. De nemore de Arbonai debent inquirere jus meum et jus abbatis Hugo de Azie, decanus de Perrona, et Guido de Losiaco, miles de Monmalert. Et de Vigorset debent inquirere veritatem Jocerandus, prior de Massiliis, et Simon de Vors, miles. Istæ duæ inquisitiones debent esse terminatæ usque ad mediam quadragesimam. Ego autem quicquid dicti inquisitores dixerint et inquisierint me servaturum juravi et sigillaturum. In hujus rei testimonium præsentem cartulam tam ego quam filius meus Guirardus, fecimus sigillis nostris roborari. Actum anno gratiæ M. CC. XVI, mense januario, apud Trinorchium.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung