CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4508     View  [Back]
Charta qua Willelmus, comes Viennensis et Matisconensis, confirmat compositionem factam inter patrem suum et ecclesiam Cluniacensem.
Ego, Willermus, Wiennensis et Matisconensis comes, omnibus notum facio presentes litteras inspecturis, quod quedam compositio facta fuit inter nobilem virum Girardum, comitem Matisconensem, et ecclesiam Cluniacensem in hunc modum: «Notum sit, etc.» Postea tempore procedente, orta est querela inter me, comitem W[illermum] et domnum G[eroldum], abbatem Cluniacensem, eo quod cartam comitis Gir[ardi], patris mei, plene non servaveram. Super qua talis compositio intervenit, quod cartam patris mei laudavi, concessi et sigilli mei impressione confirmavi, et de cetero me firmiter servaturum juramenti religione firmavi. Pro emenda vero eorum in quibus deliqueram contra cartam, dedi ecclesie Cluniacensi in perpetuum dimidiam monteiam morie apud Ledonem, ubi quinque monteias et dimidiam prius habebat, tam ex donatione mea quam ex legitima acquisitione; ita quod ex hac donatione nostra, quam ex eo quod ibidem prius habebat, integram calderiam de cetero possidebit. Hanc autem calderiam laudavi, concessi, et presentis scripti patrocinio monachis Cluniacensibus confirmavi. Preterea pro salute mea concessi, ut omnia que fratres Cluniacenses vel eorum famuli per terram meam ad necessitates conventus Cluniacensis ducturi sunt, a pedagiis meis libera et immunia sint; et hanc compositionem me firmiter servaturum juramenti religione firmavi. Similiter ego Geraldus, filius comitis Guillelmi, cartam avi mei bone memorie comitis Gerardi, et cartam patris mei, comitis Guillelmi suprascriptam, laudavi, concessi et confirmavi, et me servaturum bona fide fiduciavi fide prestita corporali. Testibus sigillis nostris. Actum anno gratie Mo CCo XVIo, mense januario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung