CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4509     View  [Back]
Charta qua Galterius, Æduensis episcopus, notum facit E., vigeriam Æduensem, quidquid in villa de Manle possidebat, priori Magobrii dimisisse.
Ego G[alterius], miseratione divina Æduensis episcopus, omnibus ad quos præsens scriptum pervenerit notum facere volumus, quod E., vigeria Æduensis, coram nobis constituta, confessa fuit, quod quicquid tam ex obligatione pignoris marito suo et sibi, quam ex donatione H., quondam abbatis Cluniacensis, eidem factæ in villa de Manle et appendiciis possidebat, totum in manu Rainaldi, de ordine Cluniacensi et prioris Magobrii, Deo et ecclesiæ Cluniacensi et Magobrii libere quitavit et absolute. Dictus vero R., attendens devotionem ejus, ex consensu abbatis et conventus Cluniacensis, medietatem omnium quæ quitaverat in villa jam dicta et appendiciis, quandiu vixerit possidendam concessit, ita tamen quod post ejus decessum omnia integre et pacifice, absque aliquorum molestia, ad ecclesiam [Cluniacensem] deveniant. Hinc est quod supradicta vigeria attentius supplicavit, quatinus super his litteras nostras testimoniales ecclesiæ memoratæ faceremus. Insuper etiam nos rogavit, ut si deinceps aliqui super hoc rebelles et contradictores extiterint, quominus collatio dictæ vigeriæ facta ad ecclesiam pacifice non posset devenire, sententia percelleremus excommunicationis. Quod et ita legitima et fideliter promisimus faciendum, et in hujus rei testimonium præsentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Actum anno gratiæ M. CC. decimo septimo, mense maio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung