CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4510     View  [Back]
Charta qua Odo, dux Burgundiæ, notum facit E., vigeriam Æduensem, accepisse a Raynaldo priore Magobrii, medietatem rerum quas ipsa ei dimiserat.
Ego Oddo, dux Burgundiæ, omnibus notum facere volo, quod cum E., vigeria Æduensis, litteras meas patentes mihi exhibuerit, in quibus continebatur, quod de omnibus gageriis, excepto de gageria de Roffeio et de Byeria, ab omnibus filiis suis concessum est eidem vigeriæ facere et dispensare quicquid voluerit, supradicta vigeria villam de Manle, quam R., maritus suus, vigerius Æduensis, habuit in pignus et ipsa postea ex donatione H., quondam abbatis Cluniacensis, ipsam villam cum appendiciis et acquisitis libere et pacifice ecclesiæ Cluniacensi et Magobrii in manu Reynaldi, de ordine [Cluniacensi] quittavit. Dictus vero R., de Magobrio prior, cum assensu abbatis et conventus Cluniacensis, medietatem omnium quæ quittaverat vigeria, eidem ad vitam suam possidendam concessit. Et me attentius super hoc sæpefata vigeria rogavit, ut si deinceps aliqui ecclesiam super hoc inquietare vellent, ipsam defendendo manutenerem. Quod ego manutenere et defendere dictam ecclesiam in hiis omnibus efficaciter promisi, præsentem cartam sigillo meo roboravi. Actum anno gratiæ M. CC. septimo decimo, mense maio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung