CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4515     View  [Back]
Charta sententiæ judicum delegatorum a domino papa, in causa pendente inter monasterium Marciniacense et Simonem, dominum Sinemuri.
Nos Guitardus, prior Sancti Eleuci, Petrus præcentor, et Humbertus, pœnitentiarius Lugdunensis, a domino papa Innocentio judices delegati in causa quæ vertitur inter conventum et priorem Marciniacensem, ex una parte, et Simonem, dominum Sinemuri, ex altera, audivimus querelas prioris et conventus contra Simonem, dominum Sinemuri, quæ tales sunt: conquestus est prior et conventus, quod Simon, dominus Sinemuri, et servientes ejus gravaverunt homines ecclesiæ Marciniacencis constitutos in castellania Sinemuri, levando ab eis singulis annis messiones, jornalia, fœnum, paleam, gallinas et exactiones nummorum indebitas, nomine occasionum; in nemoribus quoque de Devens et de la Crai injuriantur eisdem cædendo ligna. In villa Marcinianensi declamare fecerunt bannum ex parte domini Sinemuri, et violenter clauserunt ostia cellarii, quod est infra cimiterium; prohibent etiam hominibus Marciniacensibus in præjudicium ecclesiæ quædam operatoria facere infra villam. Unde non modicum læditur ecclesia et injuriam patitur; asserens a viginti annis dictas exactiones et injurias ecclesiæ et ejus hominibus factas fuisse, æstimans gravamen in singulis annis octoginta libras et plus, addendo quod dominus Sinemuri contra concessiones et libertates ecclesiæ Marciniacensi indultas, infra villam et extra, rebus ecclesiæ abutitur. Et hæc proposuit, salvo jure addendi et minuendi. Consequenter Simon, dominus Sinemuri, recognovit ecclesiam Marciniacensem super hiis petitionibus: in villa Marciniacensi, a meridie mercurii et tota die jovis, et dominica die non debet aliquid vendi quod debeat leidam, quod fit. Item de manumortua, item de portagio bladi, item de furno, ubi recipiunt tres poinetas prior et monachi, non solebant, nisi unam. In banno excedunt quatuor denarios, et non debent, nisi duos. Item de justitia duorum hominum, quos fustigaverunt et non debent. Item homines domini et militum suorum recipiunt quod non debent. Item fregerunt conductum domini capiendo Oldinum de la Crosse. Cum teneantur latrones reddere domino, non reddiderunt Radulfum Poilon et Robinum de Gavardun. Item Oldinus, monachus de Octa, percussit homines domini Sinemuri, G. Selier et V. Breton et filium. Item mercatorem in itinere vulneraverunt. Item nolunt ei subvenire ad filiam suam maritandam, nec ad iter suum ultra mare, quod debent. In villa prohibet prior ne quis emat racemos, nisi ipse, quod non debet. Item de frumento, quod recipiunt in villis suis, ubi non habent nisi proprium censum. Item petit domum Popelini, ubi homines villæ ædificaverunt. Item conqueritur pro G. Seroart de terra de Montelabo, quam tenent, pro S. Anglico de terra matris suæ, quam tenent. Hæc est narratio facti breviter recitati. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Auditis super hiis utriusque partis confessionibus, attestationibus, instrumentis et allegationibus diligenter inspectis et plenius intellectis, post renuntiationem et conclusionem ab utraque parte factam, de prudentum virorum consilio, prædictas quærelas diffinivimus sententialiter in hunc modum: In primis, messiones jam adjudicatas hominibus de Brienum et de Verande et de Baugiaco, quia nobis constat de donatione et concessione ab eis facta priori, eas adjudicamus priori et conventui Marciniacensi, non obstante quod adversarius proposuit se probaturum quitationem factam domino, cum nihil probaverit et probationi faciendæ ipso facto renuntiaverit concludendo super messionibus de Cessiaco; quia plene non est probatum, de donatione vel concessione sibi facta jam dicto priori et conventui silentium non ponentes. Nemus del Devons, in quo dominus Sinemuri confessus est se nihil juris habere, adjudicamus priori et conventui. Nemus quoque de la Crai adjudicamus priori et conventui pacifice possidendum, cum de ejus possessione nobis facta fuerit plena fides, nec dominus vel ejus procurator probaverit, [secundum quod proposuerat, suum esse.] Jornalia ad clausuram castri duntaxat facienda vel solvenda, secundum confessionem prioris, adjudicavimus domino Sinemuri. A levatione fœni, paleæ, gallinarum, et ab exactionibus nummorum nomine occasionum, dictum priorem et conventum et homines ecclesiæ absolvimus, cum dominus Simon nullum se jus habere docuerit in præmissis. Quia vero prior damnum levationum vel exactionum, quod certa quantitate estimaverat, non probavit, a restitutione damnorum hujusmodi perceptorum dictum Simonem et procuratorem nomine ejus duximus absolvendum, exceptis messionibus eidem priori et conventui superius adjudicatis. Item a clamatione vel declamatione banni ex parte domini Sinemuri facienda in villa Marciniacensi, quia dominus Simon vel ejus procurator nihil super hoc probavit, ecclesiam et villam Marciniacensem liberam judicamus. Item a prohibitione faciendi operatoria in villa Marciniacensi ex parte domini Sinemuri facienda, ecclesiam et villam Marciniacensem liberam judicamus. Sed si fiant in strata publica, ad denuntiationem domini Sinemuri, prior faciat emendari. Ab injuria proposita a priore super clausione ostiorum cellarii, quia eam factam esse non probavit, dictum Simonem et procuratorem nomine ejus duximus absolvendum. Super querela de leida facta a domino Simone et procuratore nomine ejus, cum super ea nihil probaverit, priorem et conventum duximus absolvendos. Item super quæstione de manumortua et de portagio bladi et de furnis et de tribus pugnetis et de banno quatuor denariorum, et de hominibus militum domini et de conductu domini facto, et de percussione hominum domini facta ab Uldino monacho, et de mercatore in itinere vulnerato, et de subventione ad filiam maritandam et ad iter Jerosolymitanum, et de prohibitione emendi racemos in villa Marciniacensi, et de frumento quod recipiunt in villis suis, et a querela de terra de Montalbo pro G. Seroart, et de terra matris S. Anglici, cum super hiis aut nihil aut minus sufficienter probatum fuerit aut confessum, dictum priorem et conventum duximus absolvendos, super hiis dicto domino Sinemuri et procuratori nomine ejus perpetuum silentium imponentes. Super impetitione facta a domino Simone super domo Popelini, quia prior plene docuit domum donatam fuisse conventui Marciniacensi a domino Simone, priorem et conventum sententialiter duximus absolvendos, dicto Simoni et procuratori nomine ejus perpetuum silentium super hoc imponendo. Secundum confessionem utriusque partis, sententialiter dicimus, quod dominus Sinemuri non debet recipere homines prioris, nec prior homines domini Sinemuri. Super fustigatione latronum, cum dominus Simon nec asseruerit nec probaverit ad se pertinere, sententialiter diffinimus priorem non injuriari super hoc domino Sinemuri, etiamsi ad priorem fustigatio nullatenus pertineret, ipsi domino Sinemuri et procuratori nomine ipsius perpetuum super hoc silentium imponentes. Super redditione latronum et eorum captione ex parte domini Sinemuri infra bannos et extra, sive redempti fuerint a priore, sive non, et super defensione hominum Marciniacensium contra priorem et monachos a domino Sinemuri facienda, dictum priorem et conventum et homines villæ Marciniacensis sententialiter absolvimus, dicto domino Sinemuri et procuratori ejus super hoc perpetuum silentium imponentes, cum ipse dominus Simon vel ejus procurator nec probaverit, nec allegaverit causam vel jus per quod ista ad se possint vel debeant pertinere. Licet enim testes dicant quod ita debeat esse, tamen cum requisiti ut causam sui testimonii faciant manifestam, nullam causam prætendant, nisi solum tempus, quod non est modus inducendæ obligationis, in nullo movet nos, cum certum sit villam Marciniacensem ad ecclesiam Marciniacensem pertinere, nec probatum fuerit quod hujusmodi servitus vel jurisdictio imposita fuerit, vel retenta, vel præscripta, cum præscriptio non fuerit proposita, nec titulus probatus fuerit, nec etiam allegatus. Quamvis autem absolutus sit prior, quod non teneatur reddere latrones domino Sinemuri, tamen si reddiderit, habet dominus potestatem corporaliter puniendi, nec prior potest postmodum redditos revocare; nec omnino de eis se intromittere debet prior, nisi de hoc quod dominus non potest eos deliberare, nec debet sine consensu prioris, sicut liquet ex confessione utriusque partis. Et quia sententia debet fieri in scriptis, ecce sententia facta et scripta. Actum apud Abraellam, die mercurii post octabas Pentecostes, anno Dominicæ incarnationis Mo CCo octavo decimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung