CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4516     View  [Back]
Charta qua Johannes, comes Cabilonensis, se constituit defensorem eleemosynæ quam fecit Bernarda de Brechie monasterio Cluniacensi apud Curtem, Buferies et Bargeserens.
Ego Johannes, comes Cabilonensis, omnibus notum facio, quod constitui me protectorem et defensorem de elemosina tenenda quam Bernarda de Brechie fecit ecclesiæ Cluniacensi in perpetuum, scilicet de omnibus quæ habebat apud Curtis et apud Buferies et apud Bargeserens, in omnibus terris, nemoribus, pratis, domibus, aquis, et rebus aliis de qua (sic) movebat hereditas memorata. Hanc elemosinam laudaverunt et sacramento præstito firmaverunt Thomas, filius ejus, et Hugo de Sancto Privato, soror Thomæ et Beatrix, filia dictæ Bernardæ, ita quod nunquam deinceps in dicta elemosina aliquid reclamabunt. Dominus autem Girodus, abbas Cluniacensis, dedit dicto Thomæ XV libras Cluniacenses et matri ejus XL solidos, et sorori ejus Beatrici XX V solidos. Huic donationi et elemosinæ, quando facta fuit, interfuerunt Poncius, decanus de Masiliis, Guichardus, prior de Chiarrole, Michael, capellanus, et Guillermus, præpositus de Barserem et præpositus de Tarni. In cujus rei testimonium, præsentes [litteras] sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratiæ M.CC.XVIII, mense martio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung