CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4518     View  [Back]
Litteræ Honorii papæ III, ad episcopum Portuensem, sedis apostolicæ legatum, quibus ei dat auctoritatem reformandarum in legatione sua ecclesiarum.
Honorius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri C[onrado], episcopo Portuensi, apostolicæ sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem. Cum in terra legationis tuæ multi sint, sicut accepimus, solo nomine regulares, per quorum perversitatem ecclesiæ in quibus consistunt fere penitus in spiritualibus et temporalibus sunt collapsæ, collocandi eos in aliis locis ad pœnitentiam peragendam, ac ordinandi easdem ecclesias de personis regularibus seu etiam secularibus, prout pensatis locorum et temporum circumstanciis videris expedire, liberam tibi concedimus, auctoritate præsentium, potestatem. Datum Viterbii, idibus decembris, pontificatus nostri anno quarto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung