CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4519     View  [Back]
Litteræ subprioris Sancti Martini de Campis, ad abbatem Cluniacensem, quibus eum certiorem facit de morte Johannis prioris.
Reverentissimo patri ac domino G[eroldo], Dei gratia abbati Cluniacensi, subprior et conventus Sancti Martini de Campis, salutem et tanquam domino ac patri debitam et devotam cum omni subjectione et reverentia obedientiam. Sanctitatis vestræ pedibus provoluti, discretioni vestræ lacrymabiliter intimamus, quod venerabilis et karissimus prior noster bonæ memoriæ et piæ recordationis, dominus Johannes, migravit a seculo, qui, sicut credimus, vivit in Christo, et de hujus pravæ ac perversæ nationis medio a Domino vocatus est. Unde miserabiliter conturbati sumus præ dolore miserabiliter et commoti, adeo ut juste possimus dicere: «Non est dolor sicut dolor noster», et illud quod de beatissimo patre nostro dicitur: «Jam ergo in quo erit nobis spes? In quo refrigerium, in cujus amore solatium?», et ea quæ sequuntur. Et quia dolori tam nimio, tam vehementi, tam immenso per nos medecinam apponere non possumus, in tantum respiramus, ut ad benignam paternitatem vestram nostræ mentis oculos dirigamus, quæ solatium desolatis semper præstare consuevit. Verum quoniam sollempnes nuntii nostri, qui de antiqua consuetudine in tali casu ad dominum Cluniacensem abbatem consueverunt dirigi, ad vos, quamcito vellemus, venire non poterunt, tum propter impedimentum viarum, tum propter instantiam guerrarum, et maxime quia ignoramus ubi persona valeat inveniri, discretioni vestræ latorem præsentium duximus transmittendum, benignitatem vestram, de qua ad plenum confidimus, exorantes attentius, quatinus locum certum ubi prædicti nostri, qui jam sunt in procinctu itineris, personam vestram invenire citius poterunt, ipsis per eundem latorem præsentem velitis intimare. Decimo kal. februar. obiit bonæ memoriæ dominus Johannes, prior noster. Valeat [paternitas vestra].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung