CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4523     View  [Back]
Charta qua Galterius, dominus Berziaci, componit cum magistro de opere monasterii Cluniacensis, super bosco de Opere, etc.
Ego Galterius, dominus Berziaci, omnibus notum facio presentes litteras inspecturis, quod cum controversia verteretur inter me, ex una parte, et magistrum de Opere monasterii Cluniacensis super boscum de Opere et super elemosina domine Berziaci, avie mee, compromisimus in dominum Benedictum de Monte Medio, et dominum Vuillelmum de Jarmola, et magistrum Martinum Cluniacensem, quibus mediantibus talis compositio intervenit: quod ego quictavi, interposito juramento, et concessi ecclesie Cluniacensi, ut obedientia de Opere monasterii Cluniacensis libere et absque ulla retentione boscum de Opere futuris temporibus pleno jure possedeat, sicut ex donatione antecessorum meorum habuit. Et ego obscuritatis tollende gratia per homines Berziaci et Cluniaci communiter electos finibus positis terminare feci; similiter decimam bosci de Juncheio et de Theises, pro anima domine Berziaci, avie mee, illis concessi et quictavi, et finibus positis terminare feci. Ut igitur prefate compositionis tenor futuris temporibus inviolabiliter observetur, presentem cartulam impressione sigilli mei roboravi, et dominum Poncium, Matisconensem episcopum, humiliter et instanter rogavi, ut prefatam compositionem in perpetue firmitatis testimonium dignetur confirmare. Actum apud Montem Medium, in presentia multorum, anno gracie Mo CCo XXo, mense augusto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung