CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4524     View  [Back]
Charta concordiæ inter Johannem, comitem Cabilonensem, et ecclesiam Cluniacensem, etc., de damnis ab utraque parte alteri illatis.
Ego Johannes, comes Cabilonensis, notum facio omnibus præsentem paginam inspecturis, quod cum querela verteretur inter me, ex una parte, et ecclesiam Cluniacensem, ex altera, super damnis rerum mobilium, scilicet super redemptione hominum, captione animalium, et domorum destructionibus, quæ ecclesia Cluniacensis dicebat a me et a servientibus meis sibi illata fuisse, et ego similiter ab hominibus suis mihi illata, ad pacem et concordiam per manus bonorum virorum venimus hoc modo: quod ego remisi ecclesiæ Cluniacensi omnia dampna, quæ dicebam ab hominibus suis mihi illata; et ecclesia Cluniacensis similiter mihi remisit omnia dampna, quæ ego et servientes mei eidem super mobilibus feceramus. Utrique autem parti, si quæ querelæ super fundis terrarum competunt, reservantur. Donavi autem ecclesiæ Cluniacensi pro remedio animæ meæ et in recompensatione damnorum quæ eidem super mobilibus intuleram, decem libras Divionenses censuales, annuatim persolvendas, quæ percipientur in terra mea de Juhenceio. Hanc autem compositionem et donationem me fideliter servaturum super sacrosancta evangelia juravi. In cujus rei testimonium, [præsentes litteras] sigilli mei impressione feci roborari. Actum anno Domini M.CC.XX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung