CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4527     View  [Back]
Charta Beatricis, comitissæ Cabilonensis, de pace facta coram se inter ecclesiam Cluniacensem et Radulfum de Bussi, super manso de molendino.
Ego B[eatrix], comitissa Cabilonensis, omnibus tam præsentibus quam futuris notum facio, quod querela quæ diu vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et Radulfum de Bussi, super manso de molendino, quod est apud Bussi, me mediante, in præsentia mea finita est, et in perpetuum pacificata hoc modo: scilicet quod prædictus Radulfus omnes clamationes et exactiones quas faciebat de eodem manso, spontanea voluntate relaxavit, retento sibi quod ei debetur in eodem manso, scilicet IIIIor bichetis avenæ, tribus panibus, VIIIto denariis et una gallina annuatim sibi solvendis ab illo quicunque mansum prædictum tenuerit. Idem autem Radulfus fideliter promisit et me pro se fidejussorem in manu A., prioris, et L., camerarii Cluniacensis, constituit, quod nichil omnino amplius nec taliam, nec aliquid aliud parvum vel magnum ipse vel heredes ejus de eodem manso exigent, et quod hanc concordiam ipse et heredes sui in perpetuum illæsam et illibatam observabunt. Ut autem hæc pax perpetua stabilitate gaudeat, eam sigilli mei munimine roboravi. Hoc autem factum est apud Bussi, in præsentia testium subscriptorum. S. domini A., prioris; L., camerarii; D., decani de Lordono, monachorum [Cluniacensium], et G[uillelmi] de Gembles, capell[an]i comitissæ. S. item Guillermi, capellani de Bussi, et Radulfi de Marnie; Bertranni de Li, militum, et Bernardi de Boteria. Actum, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung