CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4537     View  [Back]
Litteræ Conradi, legati sedis apostolicæ in Gallia, ad abbatem Cluniacensem cui mandat de auctoritate speciali papæ, domum Rupis de salustrio Cluniacensi regimini a se subjici.
C[onradus], miseratione divina Portuensis et Sanctæ Ruffinæ episcopus, apostolicæ sedis legatus, viro venerabili abbati et venerando conventui Cluniacensi, in Christi visceribus karissimis, salutem in Christo Jesu. In ignominiam nominis relligionis convertitur, ubi vallum non obviat disciplinæ, ubi correctionis terrore relegato impunitatem effrena securitas pollicetur, et ubi seduli pastores in hujus noctis medio non vigilant super gregem. Verum ad hæc non ambigimus, quin modernorum dierum malitia tot perturbationum agitant religionis professores œstris, tot malleis persecutionum contundunt, et tot vexationum affligunt flagellis, quod celsæ contemplationis otium inter profundi maris mundiales procellas navigantium transfert labores, adeo ut frustra jam secus pedes Domini Maria sedere conetur, quia Martha potius eam videtur inquietare quam Christo ministrare. Hæc igitur et alia circa canonicos regulæ Sancti Augustini apud Rocham de Salutrio, in diocesi Masticonensi, diutius et propensius considerantes, ubi et gregis paucitas et paupertas, tepiditas observantiæ disciplinalis, prædonum et bellantium undique circumfusorum oppressio, defensorum destitutio, et nonnullæ aliæ importunitates, et temporalia penitus consumunt, et spiritualia annullare dinoscuntur, auctoritate tam generalis legationis, qua fungimur, quam speciali domini papæ, qua nobis specialiter est indultum, ut in domibus relligiosis, in quibus dissolutio invaluit, possimus personas alterius religionis constituere, nihilominus ad flebilem et importunam instantiam majoris et sanioris partis canonicorum prædictorum memoratæ domus canonicos vestro subicimus regimini, et ipsam domum Rochæ de Salutrio cum omnibus pertinenciis suis vestræ supponimus integre, plene et libere, tam spiritualiter quam temporaliter, interius et exterius, dispositioni et ordinationi. Nimirum ad abundantiorem cautelam indulgentiæ domini papæ tenorem præsentibus duximus inserendum, quæ talis est: Honorius, etc. Cum in terra, etc. (Supra, n° 4518) Supplicamus igitur vestræ caritati et nihilominus auctoritate domini papæ, qua fungimur in hac parte, districte præcipientes, quatinus ipsi domui de cetero in perpetuum, tanquam speciali et spirituali filiæ vestræ in spiritualibus et temporalibus provideatis ad honorem Jesu Christi et cultus sanctæ matris ecclesiæ incrementum, habitum monasterii Cluniacensis canonicos dictæ domus eundem habitum sponte volentes suscipere induentes, etsi qui ibi forte fuerint, qui antea habitum vestrum non petierint, nec ultro petere voluerint, vos ibi vel alibi ubi videritis expedire, provideatis eisdem. Statuimus etiam, ut si quis in posterum huic nostræ ordinationi et subjectioni monasterio Cluniacensi de prædicta domo factæ temere contradixerit aut rebellis fuerit, ipso facto sit anathematis vinculo innodatus. Datum Cistercii, anno Domini M.CC.XXII, IIII kal. octobris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung