CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4538     View  [Back]
Litteræ Conradi, sedis apostolicæ in Gallia legati, ad priorem Rupis de Salustrio, de eodem quo ut supra.
C., miseratione divina Portuensis et Sanctæ Rufinæ episcopus, apostolicæ sedis legatus, dilectis in Christo filiis priori et conventui Roccæ de Salustrio, salutem in Christo. Cum inter mundanæ pressuræ contusiones, quibus Ismael in Isaac desævire non cessat, et in dominium Sarræ servilitas Agar insurgit, dum clerum populus persequitur et in religionis viros hii qui in mundo sunt et de mundo loquuntur non desinunt degrassari, vobis non compati non valemus, eo quod et hostilitate insurgente vicina, et fervore religionis inter vos frigescente, multisque aliis de causis adeo domus vestra ad præcipitium est deducta, quod nisi citiori remedio manus auxilians porrigatur eidem, tam lapsus animarum quam rerum ibi vix unquam poterit reparari. Cum igitur monasterium Cluniacense, in confinio vestro constitutum, tam celebri fulgeat sanctitate, tanto discretionis valletur vigore, ut in omnem terram exeat sonus ejus et in fines orbis terræ prærogativam religionis præformet, caritatem vestram attentius monendam duximus, quatinus tanquam de virtute in virtutem proficiscentes habitum et regulam sub pastore Cluniacensi recipere festinetis. Non enim in montem ad propheticæ visionis ædificium pervenitur, nisi per gradus suos ascendatur. Et nos auctoritate domini papæ tam generali quam speciali, qua fungimur in hac parte, domum vestram cum omnibus pertinenciis, possessionibus et juribus suis libere, integre, exterius et interius, tam in spiritualibus quam in temporalibus, abbati et conventui, tanquam monasterii Cluniacensis filiam, duximus supponendas, statuentes ut si quis in posterum huic nostræ ordinationi et subjectioni monasterio Cluniacensi de prædicta domo factæ temere contradixerit aut rebellis fuerit, ipso facto sit anathematis vinculo innodatus. Et si quis propter hoc contra eos excommunicationis vel interdicti sententiam tulerit, ipso jure eam irritam esse decernimus et inanem. Datum apud Cistercium, anno Domini M.CC.XXII, IIII kal. octobris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung