CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4539     View  [Back]
Compromissum factum inter ecclesiam Calagurritanam et monasterium Najarense super proprietate et possessione ipsius juribusque episcopalibus.
Quoniam labilis est memoria hominum, et humana fragilitas non potest omnia memorie confidere, idcirco provisum est ad cautelam quod ea que aguntur in scriptis redigantur, ne processu temporis possint in dubium revocari. Noscant ergo presentes et posteri, quod hec est forma compromissi facti inter ecclesiam Calagurensem et monasterium Najarensem in domnum Mauricium, Burgensem episcopum. In nomine Domini. Amen. Notum sit omnibus, quod cum inter domnum J. Petri, electum, et capitulum Calagurensem, ac predecessores suos, ex una parte, et dominum J., priorem, et conventum ecclesie Najarensis, ac predecessores suos, ex altera, super eadem ecclesia Najarensi, diu et sepe fuisset et multipliciter litigatum, inter dictas partes super proprietate, interdum super possessione ipsius et pertinentiarum ejus, interdum super juribus episcopalibus, quos predicti electus et capitulum Calagurense ac predecessores sui asserebant in eisdem ad Calagurensem ecclesiam pertinere, et in tantum etiam fuisse[t] processum, quod semel adjudicata fuisset ecclesie Calagurensi possessio causa rei servande, et tamen [iterum] vera possessio ecclesie Najarensis et pertinenciarum ejus per diversos judices a sede apostolica delegatos, tandem domno abbate ac conventu Cluniacense volentibus predictas sententias inpugnare per domnum J., priorem Najarensem, procuratorem suum, ad hoc specialiter constitutum coram abbate ac priore Sancti Dominici de Silos et magistro P., archidiacono Vervecensi, judicibus a sede apostolica delegatis, pro bono pacis, et ut [e]vitarentur graves labores partium et expense, predicti electus et capitulum Calagurenses, ex una parte, et procurator abbatis et conventus Cluniacensium, de consensu conventus Najarensis, ex alia, compromiserunt in dominum Mauricium, episcopum Burgensem, presentem et consentientem, super omnibus controversiis, que unquam fuerunt, vel sunt, vel nunc moveri possunt, super ecclesia Najarensi et pertinentiis suis, et expensis factis et dampnis datis ratione dictarum controversiarum inter ecclesiam Calagurensem, ex una parte, [et] ecclesiam Najarensem seu monasterium Cluniacense, ex altera, quod approbarent et in perpetuum bona fide servarent quicquid ipse inde precipiendum vel statuendum duceret vel mandandum, partes per compositionem citra cause cognitionem ad concordiam revocando. Hoc modo specialiter acto inter partes, quod predicti prior et conventus Najarensis bona fide et absque omni fraude teneantur dare operam ad hoc, ut dominus abbas et conventus Cluniacensis arbitrium ipsius approbent et observent, et ita demum ipsi prior et conventus Najarenses ejus arbitrium approbare et observare teneantur, si abbas et conventus Cluniacensis ipsum approbandum duxerint et servandum. Similiter hoc specialiter acto inter partes, quod predicti electus et capitulum Calagurense bona fide et absque omni fraude teneantur dare operam ad hoc, ut dominus eorum archiepiscopus Therraconensis et spiritualis amicus eorum [archiepiscopus] Toletanus predicti episcopi arbitrium approbent, et ita demum ipse electus et capitulum Calagurense ejus arbitrium approbare et observare teneantur, si predicti archiepiscopi ipsum duxerint approbandum. Promiserunt insuper sibi invicem per stipulationem predicti electus et capitulum Calagurense, ex una parte, et procurator abbatis et conventus Cluniacensis, de consensu conventus Najarensis, ex altera, penam mille marcharum argenti in argento vel auro vel pecunia numerata equivalenti solvendam, si ita, sicut suprascriptum est, domni episcopi Burgensis arbitrium non approbarent vel etiam non servarent. Sub etiam et pena sibi mutuo promiserunt, quod bona fide et etiam absque fraude dabunt operam, ut domnus papa ex plenitudine potestatis sue predicto arbitrio perpetue firmitatis robur attribuat, quominus ex personis compromittencium vel ex forma compromissi vel quacunque alia racione vel causa esset de jure infirmum vel etiam infirmandum. Et hec omnia et singula promiserunt predicti electus et capitulum Calagurenses, ex una parte, et procurator abbatis et conventus Cluniacensis [de consensu conventus Najarensis], ex altera, se bona fide facturos et observaturos, et nunquam aliquo jure communi vel singulari vel quocumque alio modo contraventuros, [et] juramento super sancta Dei euvangelia corporaliter prestito firmaverunt, domino Johanne, thesaurario Calagurensi pro electo et capitulo Calagurensi prestante in animabus eorum [juramentum], et domno Marcho, monacho Najarensi, pro predicto procuratore abbatis et conventus Cluniacensis et conventu Najarensi prestante in animabus eorum scilicet jusjurandum. Acta sunt hec Burgis, in palatio domni episcopi, juxta claustrum, in presentia testium ad hoc adhibitorum, scilicet Petri Didaci, cantoris Burgensis, abbatis de Frenucca, Johannis Rogerii, Ferrandi Martini, Petri de Gordas, canonicorum Burgensium; et magistri Odonis, canonici Palentini, et prioris Sancti Ysidori, et Ferrandi Petri, archidiaconi, Johannis thesausarii, F., cantoris Calagurensium, et Johannis de Roma et Martini Petri, sociorum ejusdem ecclesie, anno gratie Mo CCo XXIIo, octavo idus octubris. Ego P. Leonis, Burgensis, magister in organo, de mandato et voluntate domni Burgensis episcopi et utriusque supradictarum partium, hanc cartam scripsi et signavi subscripsique. Ego J. Calagurensis electus, huic compromisso subscripsi propria manu et sigilli nostri appositione firmavi. Ego J., prior Najarensis, procurator abbatis et conventus Cluniacensis, per manum Hugonis, capellani nostri, huic compromisso subscripsi et illud sigilli nostri appositione firmavi. Ego Hugo, monachus Najarensis, de mandato capituli Nagarensis, huic compromisso subscripsi et sigillo ejus sigillavi. Ego P. Johannis, chanonicus, decanus Calagurensis, [de mandato capituli Calagurritani], huic compromisso subscripsi et sigillo ejus sigillavi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung