CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4541     View  [Back]
Sententia arbitri super controversia existente inter ecclesiam Calagurritanam et monasterium Najarense.
Super premissis igitur, diligenti deliberatione habita, et tradito multorum consilio sapientum, cum constitisset mihi Mauricio, Burgensi episcopo, de consensu predictorum archiepiscoporum et de consensu abbatis et conventus Cluniacensium, arbitrando taliter pronuncio: quod monasterium Najarense recipiat et teneatur recipere episcopum Calagurensem cum sollempni processione, cum primo venerit ad idem monasterium post consecrationem suam vel confirmationem, et cum redierit de Romana curia vel expeditione regis. Et in prima sui receptione predictum monasterium dabit ei canonicam portionem. Et deinde singulis annis dabunt ei [similiter] canonicam portionem semel in anno, cum accesserit ad ipsum monasterium. Preter ista nichil amplius exiget Calagurensis episcopus a priore vel conventu Najarensi. In monasterio autem Sancte Columbe percipiet episcopus Calagurensis singulis annis semel in anno, cum visitaverit, procurationem cum XX equitantibus ratione ejusdem monasterii et omnium terrarum spectantium ad idem monasterium. In monasterio Sancti Georgii percipiet episcopus Calagurensis procurationem cum XX equitantibus singulis annis semel in anno, cum visitaverit, racione ejusdem monasterii et omnium terrarum que ad illum spectant monasterium. In monasterio de Villeria de Rio de Lenza, percipiet episcopus Calagurensis procurationem cum XX equitantibus singulis annis semel in anno, cum visitaverit ratione ejusdem monasterii et omnium ecclesiarum, que ad idem pertinere noscuntur. In monasterio vero Sancti Andree de Cyronna et in ecclesia ejusdem ville nec procurationem, nec terciam, nec aliquid aliud exiget vel percipiet episcopus Calagurensis. In omnibus supradictis et aliis ecclesiis et monasteriis in Calagurensi diocesi constitutis, que ad monasterium Najarense pertinere dicuntur, habeat episcopus Calagurensis tertiam decime. In capella enim Najarensis monasterii neque tertiam, neque aliquid [aliud] exigat vel percipiat. In monasterio terre mee de Valuerna recipiat annuatim octo marchas, nomine procurationis, cum hactenus tantum quatuor et terciam decime percipere consuevit, quam etiam jure communi percipiet in futuro. In omnibus clericis secularibus in predictis ecclesiis et monasteriis ministrantibus et in monasterio de Cyruenna et sua parrochia idem jus habeat episcopus, quam in aliis clericis sue diocesis, salvo jure privilegiorum Cluniacensis ecclesie, que de jure valere debent. In capella vero que est in ipso monasterio Najarensi nullam jurisdictionem exerceat episcopus, nisi volontariam, [sed] que consistit in his que episcopus confert subjectis, ut in ordinatione clericorum et consecratione altarium et hiis similibus. Et tamen in ea nec excommunicati, nec interdicti recipiantur, postquam hoc in capella publice fuerit denunciatum. In capellano tamen et clericis secularibus in eadem capella ministrantibus, idem jus habeat episcopus, quod habet in aliis clericis sue diocesis. Predicta prout sunt determinata adjudico episcopo Calagurr[itan]o et ecclesie sue. In omnibus vero aliis absolvo priorem et conventum Najarensem. Super capitulo expensarum ac dampnorum utramque partem ab alterius impetitione absolvo. Ista omnia precipio firmiter observari sub pena compromissi superius annotati. Acta sunt hec Burgis, in capitulo Burgensi, in presentia multorum clericorum et laicorum, mense marcii, era Ma CCa LXa Ia, et super his confecta sunt quinque instrumenta ejusdem tenoris, divisa per alphabetum, quorum duo receperunt electus et decanus Calagurritanenses, alia duo prior et conventus Najarenses, quintum in Burgensi armario servatur. Ad majorem etiam cautelam in quolibet instrumento sex sigilla sunt apposita, scilicet domni Mauricii, episcopi, et capituli Burgensis, electi Calagurritanensis, et capituli ejusdem, prioris, et conventus Najarensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung