CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4544     View  [Back]
Charta qua Jocerannus, dominus de Branceduno, dedit ecclesiæ Cluniacensi servitium in hominibus suis, terramque de Lornanto, campum de Rocei, etc.
Ego Jocerannus, dominus de Branceduno, omnibus præsentes litteras inspecturis notum facio, quod nos servitium quod habemus in hominibus, videlicet Gaufrido de Bosco clauso de Boges duodecim solidos Cluniacenses, Ruffo de Corcellis duos solidos super quibusdam terris sitis apud Lornandum, David Ramel duodecim denarios super terris ibidem positis, et Constantio Sainerio quindecim denarios apud Chavanie, Bernardo Karoli tres denarios in terra de Lornando, Stephano de Chasaines et Marino, fratre ejus, tres solidos super terris de Massiliaco; terram vero quæ sita est apud Lornandum, et partit cum Johanne Merculi, milite; campum vero de Rocei, qui est apud Massiliacum, ecclesiæ Cluniacensi tradidimus nomine gageriæ viginti libras fortium. Si aliqua controversia aut querela inter nos et dictam ecclesiam (quod absit!) verteretur, prius dictæ ecclesiæ in prænominata summa pecuniæ tenemur satisfacere, nisi nos et sæpedicta ecclesia alio modo componeremus. Actum anno gratiæ M. CC. XX quarto, mense julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung