CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4550     View  [Back]
Litteræ quibus prior et conventus Moissiacensis commendant abbati Cluniacensi Raymundum abbatem Lesatensem, abbatem Moissiacensem electum.
Sanctissimo patri ac domino R[olando], divina providentia Cluniacensi abbati, H., humilis prior Moisiacensis monasterii ac ejusdem loci totus conventus, debitam cum subjectione obedientiam. Ex quo nostrum monasterium suos humeros Cluniacensi ecclesiæ supposuit, quanta qualisve fraternitatis ac familiaritatis dilectio nos vobis conjunxerit, dilectionem vestram nequaquam credimus ignorare. Et ideo dilectos fratres nostros, Ad., priorem beatæ Mariæ Deauratæ Tolosæ, ac A. de Aragone, quem dominus abbas noster R[aymundus,] condam bonæ memoriæ, dum viveret, domus nostræ procuratorem constituit, necnon R., jam dicti domini abbatis capellanum, vobis mittimus adversitates et angustias, quas nostra ecclesia passa est et adhuc patitur, ac etiam quod eidem super hiis profuturum esse cognoscimus declarando. Noverit itaque vestra paternitas, quod pastor noster R., condam bonæ memoriæ, de vitæ medio est sublatus, et nostra ecclesia in mari magno et fluctuoso pleno raptoribus posita incessanter ab inimicis justitiæ devastatur, ac sui pauperes redditus, quos ab antiquis temporibus possidebat, ita ad nichilum sunt redacti, quod suis servitoribus, dum divinum officium ibidem celebrabitur, vix poterit providere. Domino etiam abbati nostro, dum viveret, nostri redditus sufficere non valebant. Et sicut jam dictus abbas per sex annos transactos et amplius in sede propria moram facere non fuit ausus, tum propter cardinalem, tum maxime propter comitem Tolosanum. Ita prædictis de causis credimus, quod abbas succedens in nostro monasterio ad præsens moram facere non audebit. Et quia tot et tantis malis nostra ecclesia circonvallatur, que tali pastore indiget, qui moderanter expensas faciat et se ipsum ad præsens propriis expensis regere et nobis consulere præsentialiter possit, ac notus in patria benivolentiam nobilium ac omnium terræ dominorum captare sciat, ac nos et honorem nostri et nostri utilitatem noverit gubernare. Cum igitur talem qualem prædiximus penes nos invenerimus, dominum videlicet R., abbatem Lesatensem, boni testimonii virum, ipsum vobis dignum duximus prætendendum. Hic etenim maxima dona virtutum percepit. Est enim studio castitatis mundus, abstinentiæ robore validus, ad sufficientiam litteratus, ad omnem tolerantiam fortis, ad sustinendam injuriam mitis, ad faciendam misericordiam facilis, ac omnis patria ipsum excellentiori prælatura judicat esse dignum. Insuper ipse sese et nos, qui hucusque exules et vagantes pauperrimam vitam duximus, in abbatia sua sustantare poterit quousque in nostram ecclesiam licite redeamus. Qua de causa benignitatem vestram flexis genibus exoramus, quatinus jamdictum dominum R., abbatem Lesatensem, vestri ac nostri monasterii monachum, nobis in pastorem concedere dignemini. Hunc enim a vobis summopere petimus ac toto cordis desiderio affectamus. Et quia dominus cardinalis, dum in sua legatione ecclesias vacantes repperit, electiones fieri sine suo consensu et consilio prohibet adhuc discretionem vestram humiliter deprecamur, quatinus in continenti expedire nobis nostrum negotium studeatis, ne alienus messor sua falce messem vestram et nostram valeat occupare. Si id (quod absit!) contingeret, vobis ad magnum dedecus et nobis ad irreparabile cederet detrimentum. Cetera igitur, quæ hic propter prolixitatem evitandam deficiunt, nuntii nostri latores præsentium vobis plenius explicabunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung