CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4553     View  [Back]
Charta qua Johannes, comes Cabilonensis, notum facit se recepisse in commendam et custodiam suam Durannum de Blanos, etc.
Ego Johannes, comes Cabilonensis, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego recepi in commenda et custodia mea et amicorum meorum Durannum de Blanos et homines ejusdem loci et vallis, homines de Donziaco et homines de Varengiis, cum rebus suis, tali conditione, quod dicti homines debent me vel mandato meo reddere singulis annis, apud Cluniacum, centum panellos avene infra octabas Sancti Michaelis. Possunt vero homines predicte commende demandare commendam istam dicto comiti de anno in annum, ita tamen quod demandatio fiat in presentia, quando ipsi homines reddent commendam; et tunc si demandare voluerint commendam, tenentur reddere litteras suas predicto comiti vel ejus mandato, et similiter dictus comes, cum voluerit, potest hominibus commendam demandare. Quod ut ratum et stabile permaneat, ego Johannes, comes Cabilonensis, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratie Mo CCo XXo VIIo, mense octobri.
(Au dos:) De commenda Duranni de Blanos.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung