CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4569     View  [Back]
Litteræ quibus subprior monasterii de Pontida abbatem Cluniacensem rogat, ut in loco prioris sui defuncti alium substituat.
Reverendis patribus ac dominis, donno R., abbati, totique sacro conventui Cluniacensi, fratres H., supprior, totusque conventus monasterii de Pontida, filii eorum humiles ac devoti, salutem et usque ad mortem obedientiam promptam pariter et devotam. Prioris nuper regimine miserabiliter destituti, debitum vestræ provisionis officium super substitutione alterius, sicut et tenebamur, tanquam devotionis et obedientiæ filii, devote duximus ac humiliter implorandum. Cum enim super instituendo sive præficiendo nobis priore, nec electionem, nec nominationem, nec omnino tractatum aliquem habeamus, nec nobis super hoc vel etiam super hiis jus aliquod vendicemus, cum ipsius institutio ac destitutio, electio ac nominatio, ac omnimoda ordinatio, sicut plene cognovimus, et sincere recognoscimus, ad solius vestræ voluntatis arbitrium, domine abba, plene noscatur ac libere sine obstaculo quolibet pertinere, tanto propensiori cura vobis inminet de persona nobis ydonea providere, quanto probitatis ipsius merita, secundum quod scriptum est: «Gloria patris est filius sapiens» eminentius attollunt vestri nominis titulos et honoris, quantoque ex adverso simplicitatis ipsius aut inbecillitatis insolentia serenitati vestræ nubilum et monasterio vestro de Pontida non leve potest inducere detrimentum. Sane si quid simplicitate qualibet, aut quacunque arte, vel quocunque casu aut ingenio a nobis vel a quoquam extitit hactenus attemptatum per quod plenitudini juris vestri super præmissis possit in aliquo derogari vel nobis super eisdem jus aliquod seu etiam possessorium acquiri, nos in præsentia nuntiorum vestrorum, donni Bartholomœi, de ordine Cluniacensi, et H., prioris Sancti Mayoli Papiensis, in capitulo de Pontida omni juri hujusmodi sponte renuntiavimus et expresse. Quam renuntiationem per præsentes litteras iterantes, paternitati vestræ cum devotione lacrimabili supplicamus, quatinus cum jam moræ dispendium non mediocriter sit dampnosum, desolationi nostræ pio compassionis animo condolentes, talem nobis priorem præficere dignemini, cujus discretio sive prudentia vobis et ordini Cluniacensi proficiat ad honoris materiam et augmentum, et per cujus industriam monasterium de Pontida tam in temporalibus quam in spiritualibus gratum percipere possit et debeat incrementum. Actum est hoc et recitatum in pleno capitulo de Pontida, præsente conventu ipsius loci, anno Domini Mo CCo vicesimo octavo, tertio nonas septembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung